^ £jbris,

]£ev. $■ ^ 5u.lliv»n.

CCELESTE

PALMETUM.

palmetum

lisun

COELESTE

PALMETUM

AD UBERTATEM ET SACRAS DELICIAS EXCULTUM, ORNATUM, MUNITUM,

OPERA

WILHELMX NAKATENI, S.

PLURIMIS NOVIS USQUE LECTISSIMIS

SANCTORUM PATRUM ET VENERABILIS VIRI L. BLOSU OBSITUM FLORIBUS PIETATIS.

EDITIO SEPTIMA.

B . BOSTON UJLLEGE LlBKAIOr

«a ? Jicf'

yt& a

BOSTON OOLLlfffE T.IRRARY OHUSTMJT HILL, AIAS».

MECHLINIiE.

H. DESSAIN,

SUMMI PONTIFICIS, S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP. MECHLIN. TYPOGRAPHUS.

M. D. CCC. LXX1X.

,H X,

PRiEFATIO

HUJUS NOV^E editionis.

Hoc fere lectissimae Belgii ncstri juventuti virisque doctis proprium est ac peculiare, ut, quam primum in legendis et volvendis scriptoribus latinis satis videntur versati, ad orandum Deum, piaque christiani hominis exercitia obeunda, librum adhibeant latine conscriptum, atque eum morem omnes prope consueverint usque ad finem vitae conservare. Hunc autem usum a majoribus acceptum nos summa cura tenendum putamus, et vero etiam, sicubi forte elanguit, pro viribus nostris redin- tegrandum. Incredibile enim est, quantam ille usus apud fideles conciliet linguae ecclesiasticae reverentiam ; quam grata illinc existat, suapte quasi natura, rerum divina- rum et sacrorum rituum, quibus sacra catholica per- aguntur, cognitio; quam admirabilis etiam sic contraha- tur in Religionis officiis adimplendis facilitas et sancta quaedam consuetudo. Dixeris ferme, huic linguae inesse coeleste quoddam incitamentum, quo, qui ea suis in pre- cibus utuntur, singulari quodam spiritu ad ardentem in Deum amorem et vitae emendationem mirum in modum impellantur.

Mirum itaque nemini videatur libros precum latine conscriptos multo frequentius apud nos quam apud cae- teras gentes typis mandari, eamque typographiae partem a nostratibus diligentius elegantiusque quam in ulla alia regione, olim excultam fuisse. Quis enim non recorde- tur, Horstios, Nakatenos, pluresque alios scriptores asceticos tam splendidis ornamentis et ridenti caelamine toties in publicam lucem editos, diu quondam fuisse praecipuum artis nostrae typographicae decus ? Id nobis considerantibus, praesertim vero quum libri omnes ad divinum cultum et sacram liturgiam pertinentes, in patria nostra hodie tantaex ornatione apparati prodeant, in men- tem venit, librum illum, quem ab ipsis prope studiorum nostrorum incunabulis manu quotidiana contrectavimus,

trivimusque, sane etiam mereri, qui comptu elegan- tiore et potiore diligentia pro eruditis nostris hominibus, magistratibus, causidicis, medicis, aliisque viris linguam latinam edoctis, in publicum proferatur ; eo magis, quod hisce capti illecebris facillime viderentur inescandi ad avitum morem sancta quadam reverentia retinendum et latius propagandum. De re proposita cum carissimis Se- minarii nostri convictoribus, amicisque multis non semel communicavimus, qui omnes idem nobiscum sentiebant, nempe non exiguum inde ad pietatem fructum atque incrementum sperari posse, multoque plures eo libro deinde usuros esse, vel ideo quod denuo elaboratus sese ipse tanta omnis generis perfectione esset commendatu- rus. Quinimo eam spem nobis faciebant., in ipsa Anglia et Germania, ubi doctissimus quisque inter acatholicos tanto studio et saepe etiam tam sincera indagatione in Ecclesiae Romanae dogmata piasque exercitationes hodie- dum inquirit, non paucos hoc opus sibi comparaturos, illicque hausuros, quid Ecclesia credendum, quid fa- ciendum omittendumve re vera proponat ; sicque ideo forte quod in hunc librum inciderunt, auxiliante Dei gratia ad catholicam unitatem patrumque suorum Reli- gionem redituros.

Quod eximiorum virorum et judicium et votum ut in- tellexeramus , illico manum operi admovimus. Sacras imagines quibus venustissima aliquot exemplaria exor- nata sunt, Ludovico Hallez, pictori hujusce artis exper- tissimo et magni Overbeck caro discipulo, commisimus delineandas ; delineatas autem in Dusseldorpii celebri Academia aere caelandas curavimus ; et. ut nihil omnino ad voluminis perfectionem deesset, typographum elegi- mus P. J. Hanicq, mundissimis, quae tanto numero pro- duxit , operibus celeberrimum. Atque haec satis dicta sint de externa operis forma.

Jam vero quid in operis retractatione, quale fuit edi- tum a Nakateno, factum sit, paucis hoc loco etiam in- dicare juverit. Primum quidem , collatis inter se prae- stantissimis editionibus, librum in quinque partes ac- curate distinximus, ut preces apte in suis quaque locis positae quasi ultro sese offerent, atque ita ingens illa piorum exercitiorum copia non inextricabilis horrensque

videri posset saltus, sed potius simillima esset amoeno cuidam et exculto nemori, seu exuberanti palmis omni- genisque arbustis mira arte collocatis viridario. Quod ad hanc idoneam rerum distributionem attinet, multa adhuc in COELESTI PALMETO, hominum in ea re perquam versatorum opinione, desiderabantur; quam confusionem e pretioso illo libro tolli posse putavimus, collectis in Prima ejus parte omnibus exercitiis, quae quotidie ; in Secunda, quae singulis hebdomadibus ; in Tertia, quae incertis temporibus pro diversa fidelium devotione fieri consuevere ; praesertim si ea quae spectant ad sanctifican- dos dies dominicos et festos, colendosque celebriores anni liturgici Sanctos, ad partem Quartam rejicerentur : in Quinta autem seponerentur omnes de agenda vita vere Christiana institutiones, precumve interpretationes, quae hucusque tam inordinate per totum opus erant dispersae, quaeque adeo, quantaecumque aliunde illae sint utilitatis, precantium pietati potius erant offendiculo quam adju- mento. Saltem haec libri informatio nobis tam clara, et tam longe remota ab omni inepta perturbatione visa fuit, ut ne transversum quidem digitum ab ea recedendum duxerimus. An sic operis perfectioni optime a nobis con- sultum fuerit, aliorum esto judicium.

Ductis hoc modo primis lineamentis, jam de recog- noscendo et locupletando opere agebatur, atque in illa re non parum operae positum fuisse apparebit intuenti immensas illas opes et nova adminicula, quae pia mater Ecclesia quotidie pro variis temporibus ad fovendam augendamque pietatem excogitat, et quae omnia undique conquisita ad hanc novam editionem accessere.

Quod tandem concinnitatis typographicae et munditiae castigatioris amicos attinet, horum etiam studiis ac vo- luptati nos fecisse satis arbitramur ; in recensendo enim contextu nihil non egimus, ut nova editio omnibus nu- meris absoluta, quantum id diligentissima mentis accu- ratione fieri possit, evulgaretur. Tanta autem hic erant procuranda, ut, si nonnulli etiamnum defectus, quod minime dubitamus, vigilantiam nostram et patientiam effugerunt, nemini mirum videri debeat, non eos omnes a nobis expunctos fuisse.

Sic igitur, Deo favente, in lucem exeat hic liber pre-

cum eminentibus ingeniis hominibusque litteratis prae- cipue dedicatus ; eos orandi arte magis atque magis erudiat ; orationem ipsis reddat jucundam, et planis- sime demonstret, quanta sit ejus ad salutem necessitas, quanta vis et efficacia ; quam magna demum in ea sit nobis omnibus collocanda fiducia. Hoc enimvero est gravissimum aetatis nostrae malum, ac prae caeleris do- ctissimorum virorum vulnus, quod nimium intelligen- liae suae et humanae industriae viribus confisi vix aliquid a supremo bonorum omnium auctore et largitore, Deo, sibi efflagitant ; atque huic malo si remedium aliquod attulerimus, quippe quum non aliud fuerit in susceptis hisce curis propositum , laborem nostrum utilissime collocatum esse putabimus. Quamobrem brevi huic prooemio finem imponimus, etiam atque etiam obsecran- tes, ut renovati et velut recocti hujus libelli usu, fre- quentius ac perseverantius pro se et pro aliis, pro Eccle- sia et pro rerumpublicarum prosperitate, a Deo Optimo Maximo bona petere et mala deprecari assuescant ; seu potius cum Apostolo obsecramus, primum omnium fieri obsecrationes , orationes , postulationes , gratiarum actiones pro omnibus hominibus ; pro regibus et omnibus qui in sub- limitate sunt , ut quietum et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castilale ; hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult sal- vos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. I Tim. II, I, 2, 3. 4.

Mechliniae, in Semin. Archiep. Sectione ia

die festo S. Thom. Aquin. MDCCCXLV1.

APPROBATIO.

Hanc septimam retractati omnem in modum CCELESTIS PALMETI editionem lubenter approbamus, ejusque usum quam maxime commendamus.

Mechlini», die 4 Junii 1879.

VICTOR AUGUSTUS CARD. DECHAMPS, Arch. Mechlin.

TABELLA TEMPORARIA

Anni

Domini.

Litterae

Domin.

Aur.

num.

Epact.

Septuag.

Dies

Cine-

rum.

Pascha.

1880

d c

19

xviij

23 Jan.

11 Feb.

28 Mar.

1881

b

1

*

13 Feb.

2 Mar.

17 Apr.

1882

A

2

xj

3 Feb.

22 Feb.

9 Apr.

1883

g

3

xx i i

21 Jan.

7 Feb.

23 Mar.

1881

f e

1

iij

10 Feb.

27 Feb.

13 Apr.

1885

d

3

xiv

1 Feb.

18 Feb.

5 Apr.

1886

c

6

XXV

21 Feb.

10 Mar.

25 Apr.

1887

b

7

vj

6 Feb.

23 Feb.

10 Apr.

1888

A g

8

XVlj

29 Jan.

15 Feb.

i Apr.

1889

f

9

xxviij

17 Feb.

6 Mar.

21 Apr.

1890

e

10

ix

2 Feb.

19 Feb.

6 Apr.

1891

d

11

xx

23 Jan.

11 Feb.

29 Mar.

1892

c b

12

j

11 Feb.

2 Mar.

17 Apr.

1893

A

13

xij

29 Jan.

15 Feb.

2 Apr.

1891

g

11

XXllj

21 Jan.

7 Feb.

25 Mar.

1893

f

13

iv

10 Feb.

27 Feb.

11 Apr.

1896

e d

16

XV

2 Feb.

19 Feb.

5 Apr.

1897

c

17

xxvj

11 Feb.

5 Mar.

18 Apr.

1898

b

18

vij

6 Feb.

25 Feb.

10 Apr.

1899

A

19

xviij

29 Jan.

15 Feb.

2 Apr.

1900

g

1

xxix

11 Feb.

28 Feb.

15 Apr.

1901

f

2

X

3 Feb.

20 Feb.

7 Apr.

1902

e

5

x*j

26 Jan.

12 Feb.

30 Mar.

1903

d

1

»j.

8 Feb.

23 Feb.

12 Apr.

1901

c b

5

Xllj

31 Jan.

17 Feb.

3 Apr.

1903

! A

6

xxiv

19 Feb.

8 Mar.

23 Apr.

1906

g

7

V

1 1 Feb.

28 Feb.

15 Apr.

1907

1 f

8

xvj

27 Jan.

13 Feb.

31 Mar.

1908

| e d

9

XXVlj

16 Feb.

1 Mar.

19 Apr.

1909

1 c

10

viij

7 Feb.

21 Feb.

11 Apr.

1910

! b

11

xix

23 Jan.

9 Feb.

27 Mar.

1911

! a

12

*

12 Feb.

1 Mar.

16 Apr.

1912

! ef

13

xj

1 Jan.

21 Feb.

7 Apr.

1913

! e

11

XXlj

19 Feb.

5 Feb.

23 Mar.

1911

' d

13

iij

8 Feb.

25 Feb.

12 Apr.

FESTORUM MOBIU1UM.

Anni ! Domini.

t

Ascens.

Pentec.

Corpus

Christi.

Indi-

ctio.

Dom.

post

Pent.

Prima

Dom.

Advent.

1880

0 Maii

10 Maii

27 Maii

8

27

28 Nov.

4881

26 Maii

5 Junii

10 Junii

9

24

27 Nov.

1882

18 Maii

28 Maii

8 Junii

10

26

3 Dec.

4883

3 Maii

13 Maii

24 Maii

11

28

2 Dec.

4884

22 Maii

1 Junii

42 Junii

12

25

30 Nov.

4883

14 Maii

24 Maii

4 Junii

13

26

29 Nov.

4880

3 Junii

13 Junii

24 Junii

14

23

28 Nov.

1887

19 Maii

29 Maii

9 Junii

15

25

27 Nov.

1888

10 Maii

20 Maii

31 Maii

1

27

2 Dec

4889

50 Maii

9 Junii

20 Junii

2

24

1 Dec

4890

15 Maii

23 Maii

5 Junii

3

26

30 Nov.

4894

7 Maii

17 Maii

28 Maii

4

27

29 Nov.

4892

20 Maii

5 Junii

16 Junii

5

24

27 Nov.

1893

11 Maii

21 Maii

1 Junii

6

27

3 Dec.

4894

5 Maii

15 Maii

24 Maii.

7

28

2 Dec.

1895~

23 Maii

2 Junii

43 Junii

8

25

1 Dec.

1890

44 Maii

24 Maii

4 Junii

9

20

29 Nov.

1897

27 Maii

0 Junii

17 Junii

10

24

28 Nov.

1898

19 Maii

29 Maii

9 Junii

11

25

27 Nov.

| 1899

11 Maii

21 Maii

1 Junii

12

27

3 Dec.

4900

24 Maii

3 Junii

44 Junii

43

25

2 Dec.

1901

40 Maii

26 Maii

6 Junii

44

26

1 Dec.

j 1902

8 Maii

48 Maii

29 Maii

15

27

30 Nov.

1903

21 Maii

34 Maii

11 Junii

4

25

29 Nov.

1 1904

12 Maii

22 Maii

2 Junij

j 2

26

27 Nov.

1905

1 Junii

14 Junii

22 Juni1

3

24

3 Dec.

4900

24 Maii

3 Junii

45 Junii

4

25

2 Dee.

1907

9 Maii

19 Maii

J0 Mai i

5

27

1 Dec.

4908

28 Maii

7 Junii

18 Junii

6

24

29 Nov.

4909

20 Maii

30 Maii

10 Junii

7

25

28 Nov.

4910

3 Maii

15 Maii

26 Maii

8

27

27 Nov.

1911

25 Maii

4 Junii

45 Junii

9

25

3 Dec.

1912

40 Maii

20 Maii

6 Junii

10

20

4 Dec

1913

1 Maii

44 Maii

22 Maii

11

28

50 Nov.

1914

21 Maii

31 Maii

41 Junii

1 12

25

29 Nov.

JANUARIUS.

Cyclus

Epact.

Litt.

Dora.

A

Kal.

Die

tneri

41

xxix

b

iv

2l

xxviij

c

iij

3

xxvij

d

Pi d.

4

xxvj

e

Non

3j

25. xxv

£

viij

6

XXIV

f

Uj

71

xxiij

A

vj

8

xxij

b

V

9

XXj

c

iv

10

XX

d

iij

11

XIX

e

Prid

12

xviij

f

Idib.

13

xvij

£

xix

14

xvj

A

xviij

15

XV

b

c

xvij

xvj

16 17 f

xiv

d

XV

18

xiij

Xlj

e

xiv

19

xj

f

xiij

20

X

£

xij

21 1

ix

A

xj

22 i

viij

b

X

23

vij

c

ix

24

vj

d

viij

25 '

V

e

vij

26

iv

f

VJ

27 ,

iy

£

v !

28 L

u

j

A

iv |

29 1

b

iij

30 ]

*

c

Prid.

31 I

jTdospliori, papae et mari.

Gudulce, virg.

Petri Sebast. episc.

Agathonis, papas.

Hygini, papae et mart.

Arcadii, mart .

Godefridi, conf. * Dom. II. post Epipli FESTUM SS. NOMINIS JESU. Hilarii, ep. Felicis, presb. et m.

Pauli, primi erem. Mauri, abb. Able berti , ep.

Marcelli, papae et rr.art.

et mart.

Raymundi de Penn. c. Emcrentianie v. m. Despons. B. M. V.

Sancti quorum nomen Halicis litteris exprimitur . offici uh. in universali Ecclesia non habent.

FEBRUARIUS.

xxix

xxviij

xxvij

Kal.

iv

jy

1|lgnatii, episc. et mart.

2 1 PURIFICATIO B. M. V.

3;Blassi, ep et mart. Berlendis , virg

MAfttlUS.

Cyclus Litt. Epact. Dom. 25. xxvj xxv.xxiv xxiij

xxij xxj

XX

xix xviij xvij xvj

XV

xiv xiij xij xj

X

ix viij

*y vj

v iv

?y y

3

Prid.

Non

viij

vij

vj

V

V

iij

Prid.

Idib

xvj

XV

xiv

xiij

xij

X3

x

ix

viij

vij

vj

v

iv

iij

Prid

Dies

mens.

4' Andreae Corsini, episc. et Conf.

5 Agathae, virg. et mart.

GiDorothese, virg. et. mart. Amandi ,

| episc. Vedasti , ep.

7 Romualdi, abbatis.

8 Joannis de Matha, conf.

9 Apolloniae, virg. et mart.

10 1 Scholasticae , virg.

44 \Severini, abb.

\%Meletii, episc. Eulaliae , \ - etjl.

18 Juliani, mart. Catharinoe de liiccus, v . [ 14 j Valentini, presb. et mart.

45 Fauslini ef Jovitae, mart.

46 Onesimi , episc. et mart .

Silvini, episc.

Simeonis, episc. et mart. Bonifacii, episc.

Eleutherii, episc.

Pipini, prine. Landensis. Cathedra S. Petri Antiochiae. Petri Damiani, episc. e doct. Mathiie, Apost.

Walburgis, virg.

Nestoris, ep. et mart. Leandri , episc.

Romanii, abb .

in nnnn bissextili Februarius est dierum 29, et Festum S. Matthice celebratur 25 Februarii, et bis dicitur Sexto Kalemlas, id est die 24 et die 25 ; et Littera Domimcalis, quas assumpta fuit in mense Januario, mutabitur in praecedentem : ut, si in {januario Littera Domimcalis fuerit A ."gatvr," praeceden- tem, quee est g. etc. et Littera f bis servit 24 et 25.

MARTIUS.

xxix xxvijj xxvij xxvj 25. xxv xxiv

xxiij

d

Kal.

4

e

vj

2

f

v

3

g

iv

4

A

iij

5

b

Prid.

6

c

Non.

7

d

viy

8

Suitberti, episc. David. episc.

Ceaddae, episc. in Angi.

Cunegundis , imperatricis.

Casimiri , conf. Lucii, papae et mart. Theophili , episc.

Coletae , virg.

Thomae de Aquino , doct. Perpetuae et Felicitatis , mart.

Joannis de Deo, conf.

APRILIS.

Cyclus

Epac.t.

xxij

xxj

XX

xix

xviij

xvij

xvj

XV

xiv

xiij

xij

xj

x

ix

viij

v8

vj

V

iv

$

J

xxix

XX viij

**v8 . 2o. xx vj xxv.xxiv.

xxiij

xxij

xxj

XX

xix

xviij

xvy

Litt.

Dom.

e i vii f ! vj

8' |V

A iv

Dies

mens

9

'0

Prid.

Jdib.

xvij

xvj

XV

xiv

xiij

xjj

xj

x

ix

viij

VU

vj

v

iv

»8

Prid.

Franciscae , viduae Rom. Catharinas Bonon, virg.

Quadraginta martyrum.

Vindiciani , ep.

Gregoriii, papae et doct. * Feria VI. post Dominicam Passionis, FESTUM SEPTEM DOLOR. B. M. V. Euphrasice , virg. Nicephori , ep. Mathildis , regince.

Longini , militis.

Heriberli , episc .

Patritii , episc. in Hib. Gertrudis , virg.

Gabrielis archang. Landoaldi, ep.

'19 Joseph , Sponsi B. M. V. conf.

20 Cuthberti , episc.

'21 Benedicti , abb.

22 Catharince Suecice f virg.

23 Victoriani, et soc. mart.

24 Simonis pueri , mart.

2o ANNUNTIATIO B. M. V.

26 Ludgeri , episc.

27 Ruperti , episc.

28 Gunthramni , regis Francorum .

29 Eustasii , abbatis.

30 Quirini, mart. Veroni, conf .

31 Corneliae , virg. et mart. Balbince, V.

g

Kal.

1

A

iv

2

b

i ii

3

c

Prid.

4

d

Non.

5

e

viij

6

f

vij

7

V

vj

8

A

V

9

b

iv

10

c

»8

11 j

d

Prid.

12

APRILIS.

H ugonis , episc.

Francisci de Paula , conf.

Richardi , episc.

Isidori , episc.

Vincentii Ferrerii, conf. Julianae , virg. Cornei.

Xysti l. pap. et mart.

Hermanni Joseph , conf.

Perpetui, episc.

Waldetrudis, vid.

Macharii , episc .

Leonis , papae et doct.

* Dom. 111. post Pascha. FESTUM PA- TROCINII S. JOSEPH.

MAJUS-

Litt. Dies

Dora. mens.

e

Idib

J3

f

xviij

U

g

xvij

lo

A

xvj'

H)

b

XV

M

c

xiv

18

d

x.ij

19

e

xij

20

f

XJ

21

g

X

22

A

ix

23

b

viij

24

c

vij

23

d

VJ

26

e

V

27

f

iv

28

g

iij

29

A

Prid.

30

Hermenegildi, mart.

Tiburtii, Valeriani et Maximi, mart. Basilissce et Anastasice , mart. Fructuosi , episc. Drogonis , coiif. Aniceti , papae et inart.

Apollonii , sen. rornani, mart . Ursmari , episc.

Agnetis de monte Poliliano , virg. Anselmi, episc. et boet.

Soteris et Caji , pont. et mart. Georgii, mart.

Fidelis a Sigmaringa , mart.

Marci, evang.

Cleti et Marcellini, pont. et mart. Anastasii, papee. Zitce,virg. Vitalis, mart.

Petri, mart.

Catharinae Senensis , virg.

MAJUS-

b

Kal.

1

c

vj

2

d

V

3

e

iv

4

f

3

g

Prid.

6

A

Non.

7

b

viij

8

c

viJ

9

d

vi

10

r e

v

ii

f

iv

12

g

iij

13

A

Prid.

14

b

Idib.

13

c

xvij

16

d

xvj

17

e

XV

18

f

xiv

19

g

A

xiij

*ij

20 21 1

Philippi et Jacobii, apost.

Athanasii, episc. et conf.

Inventio S. Crucis. Alexandri, pap. et mart. et soc. , ac Juvenalis, ep. Monicse, viduae.

Pii V. papae.

Joannis ante portam Latinam.

Stanislai, episc. et mart.

Apparitio S. Miehaelis, arcbang. Gregorii Nazianzeni, ep. et doct. Antonini, episc. Gordiani et Epimachi, mart.

Francisci de Hieronymo , conf.

Nerei, Achillei , Domitillae , virg. atque Pancratii, mart.

Servatii, episc.

Bonifacii, mart.

Dymphnee, virg. et mart.

Ubialdi, ep. Joannis Nep. presb. et m Pascha is Baylon, coni.

Venar.tii, mart.

Petri Coei. pap. Pudentianae, virg. Bernardini Senensis, conf.

Valentis , episc. et mart ,

viri

JUNIUS

Cyclus Litt.

pies

Eacpt. Dom.

ruens.

vij

b

xj

22 \jEmilii, mart. Juliae . v. et m.

Vj

c

23

G uiberti, conf.

V

d

ix

24

Fest, B. M. V. til. Anxii. Christian .

iv

e

vHj

25

Gregorii VII , papae et conf. Urbani, papa? et mart.

iij

f

vij

26

Philippi Nerii, conf. Eleutherii , papae et mart.

ij

j

g

vj

27

Mariae Magdalenae de Pazzis , virg. Joannis, papae et mart.

A

V

28

Germani, episc.

*

b

iv

29

Maximini, episc.

xxix

c

“j

20

Felicis , papae et mart. Ferdinandi , regis et conf.

xxviij

d

Prid.

31

Pelronillae, virg.

Fer. V. post Oct. SS. Corp. Christi. FEST. SS. CORDIS JESU.

JUNIUS.

xxvy

e

Kal.

25. xx vj

f

iv

xxv.xxiv

g

*ij

xx /ij

A

Prid

xxij

b

Non.

xxj

c

viij

XX

d

v.y

xix

e

vj

xviij

f

v

xvij

g

iv

xvj

A

;y

XV

b

Prid.

xiv

c

Idib.

xiij

d

xviij

xij

e

i xvij

XJ

f

xvj

X

g

XV

ix

A

xiv

viy

b

xiy

vii

c

*y

vj

d

xj

V

e

X

V

f 1

ix

iij

«I

viy

4i Gerlaci, conf.

2 1 Marcellini, Petri atque Erasmi, mart. 3\Clothildis, reginae.

4 Francisci Caracciolo , conf. §Bonifacii, episc. in Gerrn.

6|Norberti, episc.

7j Roberti , abbatis in Anglia.

8 Medardi , episc.

9 Primi et Feliciani, mart.

40 Margaritae, reginae Scotiae.

I I 'Barnabse , apost.

42 Joannis a S. Facundo, conf.

43 Antonii de Padua , conf.

44 Basilii Magni , episc. et doct.

45 Viti , Modesti atque Crescentiae, mart.

46 Lutgardis , virg. Joannis Franc. Re-

gis, conf.

47 Adulphi , episc.

48 Marci et Marcelliani , mart.

49 Julianae de Falconeriis , virg. Gervasii

et Protasii, mart.

20 Silverii, papae et mart.

21 Aloysii Conzagae , cont.

22'Pnulini , episc. et conf. Albani , mart. 23 j Ed Itrudis, reginae in Anglia. Mariae

Oigniacrnsis.

!24l Nativitas k foaunis Baptisl*.

JULIUS*

Cyclus

Litt.

ISpact.

Dom.

1 \j

A |vfl

J

b |vj

*

C V

xxix

d j iv

xxviij

e |>ij

xxvij

f | Prid. 1

X^Vj

g

Kal.

25. xxv.

A

vj

xxiv

b

v

xxiij

c

iv

XXlj

d

jii ,

XX.I

e

Prid.

XX

f

Non.

XIX

g

viij

xviij

A

vij

xvij

b

vj

xvi

c

v

XV

d

iv

xiv

e

'8

xiij

f

Prid

xij

g

Idib.

xj

A

xvij :

X

b

xvj

ix

c

XV

viij

d

xiv

vij

e

xiij

vi

f

xij

V

g

xj

iv

A

X

jii

b

ix

]]

c

viij

i

d

vy

*

e

Vj

xxix

f

v

Dies mens.

25 Gulielmi, abb.

26 Joannis et Pauli, mart.

27 Ladislai , regis. Walheri , mari .

28 Leonis, papae et conf.

29 PETRI ET PAULI , APOST.

Prid. '30 Comm.S. Paulia. post. Adilice , virg.

JULIUS-

* Dom. I. PRETIOSISSIMI SANGUI- NIS D. N. J. C.

1 Rurnoldi, episc. et mart.

2 Visit. B. M. V. Processi otc. mart.

3 Hijacinthi, mari.

4 Odonis , episc, in Anglia.

5 Zoce , mart.

6 Godelievce , mart .

7 Willebaldi, episc.

8 Elisabeth reg. Port. Landradce, v.

9 Martyrum Gorcorn.

10 Fratrum , et SS. Rufinae ac Secundae ,

mart. Amelbergce , virg.

Ti Pii , papae et mart.

12 Joannis Gualberti, abb. Naboris et Fe-

licis , mart.

13 Anacleti , papae et mart.

14 Bonaventurae, ep et d. Ragenuflac, v.

15 Henrici, imp. conf. Divisio 12 Apost.

16 B. V. Mariae de monte Carmelo. Rai-

neldiSy v. et m.

17 Alexii, conf. Fredegandi, abb.

18 Camilli de Lell. conf. Sympliorosae

cum 7 filiis mart.

19 Vincentii a Paulo, conf.

20 Hieronymi jEmiliani, conf. Margaritae, ,

virg. et mart.

21 Praxedis, virg.

22 Mariae Magdalenae. Wandregisili, a.

23 Apollinaris, ep. et m. Liborii. e. elc.

24 Christinae , virg. et mart

25 Jacobi, apost. Christophori , mart.

26 Annae , matris B. M. V.

27 Pantaleonis, mart.

28 Nazarii , Celsi et Victoris, mart. ac | Innocentii , papae et coni.

augustus*

Cyclus Litt.

Epact. Dora.

xxviij

g

iv

xxvij

A

Ui

25. xxvj

b

Pnd.

xxv xxiv

c

Kal.

xxiij

d

iv

xx ij

e

xxj

f

Pnd.

XX

g

Non.

xix

A

viij

xviij

b

v\j

xvij

c

vj

xvj

d

V

XV

e

iv

xiv

f

iij

xiij

g

Prid.

xiJ

A

Idib.

xj

b

xix

X

c

xviij

ix

d

xvij

viij

e

xvj

vij

f

XV

vj

g

xiv

V

A

xiij

iv

b

xij

iij

c

xj

ij

d

x

J

e

ix

*

f

viij

xxix

g

vij

xxviij

A

vj

xxvy

b

V

xxvj

c

iv

xxv

d

iij

xxiv

e

Prid.

Dies

mens.

29 Marthae , virg. Felicis, Simplicii «ite. I mart.

30 Abdon et Sennen , mart.

31 Ignatii de Loyola, conf.

AUGUSTUS.

1 Petri ad vincula. Machabaeorum, mart.

2 Alph. Mariae de Liguori, episc. Stepha- j ni, papae et mart.

3 Inventio S. Steph. , protom.

4 Dominici, conf.

5 Dedic. S. Mariae ad Nives.

6 Transfiguratio Domini. Xysti etc.

I mart. * _

7 Cajetani Thienaei, conf. Donati , episc. I et mart.

8 Cyriaci, Largi et Smaragdi, mart.

9 Romani, mart.

10 Laurenti mart. . .

11 Tiburtii et Susannae, mart. Gaugerici,

ep.

12 Clarae, virg.

13 Hippolyti et Cassiani , mart.

14 Eusebii, conf.

15 ASSUMPTIO B. M. V. * Dom. infra i Oct. Ass. Festum S. Joacliim, conf.

16 Hyacinthi , conf. Rochi , conf. Arnol- | di , ep. et conf.

17 Liberati, abb.Jeronis, presb . et m.

18 Agapiti, mart. Helence , imp.

19 Julii, senat. et mart. Manam c.

20 Bernardi, conf. et doct.

21 Joannae Franc. a Chantal, vid.

22 Timothei , Hippolyti et Symphoriani, | mart.

23 Philippi Ben. , conf.

24 Bartholomaei, apost. Romae 25.

25 Ludovici, reg. Franciae c. Romae 26.

26 Zephvrini , papae et mart.

27 Joseph Calasar.ctii , conf.

28 Augustini, episc. Hcrmetis, mart.

29 Decollatio S. Joannis Baptistae. Sabinae,

mart.

30 Bosae, virg. Limanae.

31 Raymundi Nonnati,conf.

SEPTEMBER

SEPTEMBER.

Cyclus

Epact.

xxiij

xxij

XX j XX XIX

xviij

xvij

xvj

XV

xiv

xiij

xij

xj

X

ix

viij

vij

Litt.

Dom.

Dies

mens.

xxix xxviij xxvij 25. xxv. xxv.xxiv. xxvij

f

Kal.

1 j

g

iv

2 t

A

iij

3 t

b

Prid.

4 l

c

Non.

5 I

d

viij

6 i

e

viJ

7 i

f

vj

8 I

g

V

9 (

A

iv

10 I

b

11 ]

c

Prid.

12 (

d

Idib.

13 .

e

xviij

14 ]

f

xvij

15 ]

g

xvj

16 <

A

XV

17 ;

b

xiv

18 ,

c

xiij

19 .

d

xij

20

e

xj

21

f

X

22 '

g

ix

23

A

viij

24

b

vij

25

c

vj

26

d

V

27

e

iv

28

f

iij

29

g

Prid.

30

ATI VITAS B. M. V. Adrinni , m. * Dom infra Oct. Fest. SS. Nomi- nis B. M. V.

e pise, et mart.

virg.

hiidonis, conf.

I mati, episc.

Ixaltatio S. Crucis.

Jicomedis , mari. * Dom. III. comme- morat. Septem Dolor. B. M. V.

lornelii et Cypriani , pont. et mart. Euphemiae, Luciae et Geminiam , mart.

mpressio Stigm. S. Francisci. Lam- berti , episc. et mart.

Eustachii et soc mart.

Lini, papae et mart. Theclae, v. et m. B. M. V. de Mercede. Gerardi, episc. et mart.

Firmini, ep.et mart. Gerulphi , m. Cypriani et Justinae, mart.

Cosmae et Damiani, mart.

Wenceslai, ducis et mart.

Dedicatio S. Michaelis, arch. Hieronymi, presb. etdoct.

OCTOBER ET NOVEMBER.

OCTOBER

Cyclus

Epact.

Litt.

Dom.

XXlJ

xxj

XX

xix

xviij

xvij

xvj

XV

xiv

xiij

xij

xj

X

ix

viij

vy

Vj

V

iv

iii

u

j

xxix

xxviij

xxvij

xxvj

XXV

25. xxiv

XXlij

xxij

A

Kal.

1

b

vj

2

c

V

3

d

iv

4

e

'ii

5

f

Prid.

6

g

Non.

7

A

viij

8

b

vij

9

c

vj

10

d

V

11

e

iv

12

f

'\j

13

g

Prid.

14

A

Idib.

15

b

xvij

16

c

xvj

17

d

XV

18

e

xiv

19

f

xiij

20

g

xij

21

A

xj

22

b

X

23

c

ix

24

d

viij

25

e

viJ

26

f

vj

27

g

V

28

A

iv

29

b

'ij

30

c

Prid.

i

3,l

Festum SS. Rosarii B.

xxj

d

Kal.

i

XX

e

iv

2

xix

I f

.'ii

3

Dies mens.

* Dominica 1.

M. V.

Remigii, episc. et conf. Bavonis, conf . Piati , mart.

Angelorum Custodum. Leodegarii, ep. et mart.

Gerardi , abb. Duorum Ewaldorum , mart.

Francisci, conf.

Placidi et sociorum , mart.

Brunonis, conf.

Marci, papae. Sergii et soc. , m. Birgittae , viduae.

Dionysii , Rustici et Eleutherii , mart Ghisleni , episc.

Francisci Borgiae, conf.

Gummari , conf.

Walfridi, episc. in Anglia .

Eduardi Regis, conf.

Callisti, papae et m. Donaiiani, episc * Teresiae virg.

Florentini , episc.

Hedwigis, viduae.

Lucae, evang.

Petri de Alcantara, conf.

Joannis Cantii, conf.

Rilarionis, abb. Ursulae et sociarum, virg. et mart.

Cordulce , virg. et mart.

Joannis a Capistrano , mart. Raphaelis , archang.

Chrysanthi et Dariae , mart.

Evaristi, papae et mart.

Florentini , mart.

Simonis et Judae , apost.

ErmelindiSy virg.

Serapionis , ep. Alphonsi , Rodr . conf. Wolfgangi, episc. Quintiui, mart.

NOVEMBER.

FESTUM OMNIUM SANCTORUM. Com. omnium Fidelium Defunct. Huberti , episc, . Odradae, virg .

DECEMBER.

Cyclus

Epact.

Litt.

Dom.

xviij

g

Prid.

4

xvij

A

Non.

5

xvj

b

viij

6

XV

c

vii

7

xiv

d

vj

8

xiij

e

v

9

xij

f

:v

10

xj

g

‘ii

11

X

A

Prid.

12

ix

b

Idib

13

viij

c

xviij

14

vy

d

xvij

15

vj

e

xvj

16

V

f

XV

17

iv

S

xiv

18

A

xiij

19

ii

b

xii

1

20

l

c

XJ*

21

d

22

xxix

e

ix

23

i

xxviij

f

viij

1

24

i

xxvij

S

yij

25

25. xx vj

A

vj

26

xxv. xxiv

b

V

27 .

xxiij

c

iv

28 ,

xxij

d

[ii

29 1 30,' E

xxj

e

Prid.

XX

f

Kal.

1 .

xix

g

iv

2 ]

xviij

A

iij

3 ]

xvij

b

Prid.

4 :

xvj

c

Non

5

XV

d

viij

6

Dies

mens.

Caroli Borromaei, episc. et conf. Zacharice et Elisabeth, parentum 5.

Joannis Baptistae .

Leonardi , conf.

Willibrordi , ep. Engelberti , ep. et mart .

SS. Quatuor Coronatorum , mart. Dedicat. Basilicae Salvat. Theodori , mart.

Andreae Avellini , conf. Tryphonis et soc. , mart.

Martini , episc. et conf. Mennae, mart. Martini , papae et mart. Livini , ep. et mart.

Didaci, conf. Stanislai Kosika, conf. Albrici , episc.

Gertrudis, virg. Leopoldi, marchionis Austrice, conf.

Edmundi , episc. in Anglia.

Gregorii Thaumaturgi ? episc. et conf. Dedicatio Basilic. Petri et Pauli. Elisabeth, viduae. Pontiani , papae et mart.

mart. Trudonis, conf.

mart.

DECEMBER.

isci Xaverii , conf.

Petri Chrysologi , episc. et doct. Bar- bar. virg. et mart.

Sabbae, abbatis.

Nicolai, episc.

COELESTE

PALMETUM.

PARS PRIMA.

EXERCITIA PIETATIS ORDINARIA.

I

PRECES MATUTINAE.

Ut p rimum evigilas, muni te

signo sanctce Crucis, et

mox dic :

Dens, Deus meus, ad te de luce vigilo.

Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.

Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita sae- cula saeculorum. Arnen.

Gloria Patri, qui creavit nos.

Gloria Filio, qui redemit nos.

Gloria Spiritui sancto, qui sanctificavit nos.

Inter surgendum dic :

In nomine Domini nostri Jesu Christi surgo : ipse me benedicat, regat, custodiat, et ad vitam perducat aeter- nam. Arnen.

Nos cum prole pia bene- dicat Yirgo Maria.

Toto autem eo tempore quod induendis tibi vestibus et lavandis facie ac manibus impendis, precare, recitan- do Ps. Miserere, De profun- dis, vel Mysterium aliquod Vitae aut Passionis Domini nostri Jesu Christi conside- rando,. j

Cum vestibus fueris indu- ' tus, attente et devote recita, ' flexis genibus , sequentes preces :

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Arnen.

(Ind.) Veni, Creator Spi- ritus,

Mentes tuorum visita, Imple superna gratia Quae tu creasti pectora,

Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, l

2 PRECES

Fons vivus, ignis, cliaritas, Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere, Digitus paternae dexterae, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius, Pacemque dones protinus : Ductore sic te praevio Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium,

Te que utriusque Spiritum Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,

Et Filio, qui a mortuis Surrexit, acParaclito,

In saeculorum saecula. Am.

% Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.

$. Et renovabis faciem terrae.

OREMUS.

1 Deus qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione docuisti : da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere.

Actiones nostras, quaesu- mus, Domine, aspirando praeveni, et adjuvando pro- sequere : ut cuncta nostra oratio et operatio a te sem- per incipiat, et per te coepta finiatur. Per Dominum no-

strum Jesum Christum Fi- lium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Arnen.

GRATIARUM ACTIO.

Benedicta sit sancta Tri- nitas, atque indivisa Uni- tas, confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericor- diam suam. Arnen.

Gratias tibi agimus, san- ctissima Trinitas, pro custo- dia in hac nocte, et incolu- mitate misericorditer nobis praestita, et pro caeteris 'col- latis beneficiis : da, quaesu- mus, ut semper in digna gratiarum actione vivamus. Arnen.

Hic lente et maxima cum attentione recitentur Pater , Ave, Credo, Prcecepta Deca- logi et Ecclesice, item actus Fidei, Spei, ChariiaUs , Contritionis, et Delationis operum in Deum. Convenit , ut has preces identidem hic recitemus lingua vernacula , qua eas infantes didicimus.

ORATIO DOMINICA.

Pater noster, qui es in coelis : sanctificetur nomen tuum : adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da no- bis hodie : et dimitte nobis debita nostra , sicut et nos

MATUTINAE.

dimittimus debitoribus no- stris. Et ne nos inducas in tentationem : sed libera nos a malo. Arnen.

SALUTATIO ANGELICA.

Ave Maria, gratia plena : Dominus tecuin : benedicta tu in mulieribus, et bene- dictus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccato- ribus, nunc et in hora mor- tis nostrae. Arnen.

SYMBOLUM APOSTOLORUM.

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filium ejus uni- cum, Dominum nostrum : qui conceptus est de Spiritu san- cto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et se- pultus : descendit ad infe- ros : tertia die resurrexit a mortuis : ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est judicare vivos, et mor- tuos. Credo in Spiritum san- ctum, sanctamEcclesiam ca- tholicam, Sanctorum com- munionem , remissionem peccatorum, carnis resurrec- tionem , vitam aeternam. Arnen.

PRAECEPTA DECALOGI.

1. Non habebis deos alie- nos coram me.

2. Non assumes nomen Do- mini Dei tui in vanum.

3. Memento, ut diem Sab- bati sanctifices.

4. Honora patrem tuum, et matrem tuam, ut sis lon- gaevus super terram.

5. Non occides.

6. Non moechaberis.

7. Non furtum facies.

8. Non loqueris contra pro- ximum tuum falsum testi- monium.

9. Non concupisces uxorem proximi tui.

10. Nec omnia qu© illius! sunt.

!

PRiEOEPTA ECCLESIJE. '

1. Statutos Ecclesiae festos dies celebrato.

2. Sacrum Missae oOicium diebus festis reverenter audito.

3. Indicta certis diebus je- junia, et a quibusdam cibis abstinentiam obser- vato.

4. Peccata tuasacerdoti pro- prio, aut alteri cur» ejus facultate, singulis annis confitetor.

5. Sacrosanctam Eucharis- tiam ut minimum semel in anno, idque circa fes- tum Paschae, sumito.

ACTUS FIDEI.

(Ind.) Firma fide credo te

Deum esse, Unum in essen- tia, Trinum in personis; cre- do Filium Dei Jesum ChrD

4 PRECES

stura incarnatum, passum pro nobis et mortuum ; cre- do te remuneratorem bono- rum et vindicem malorum; credo et profiteor quae Sym- bolo Apostolorum continen- tur, et omnia ac singula, quae sanctaEcclesiaKomano- Catholicamihi credendapro- ponit ; quia tu Deus summa veritas es, qui ea revelasti.

In hac fide et pro hac fide vivere et mori volo ac statuo.

ACTUS SPEI.

Misericordissime Deus, spero per passionem et me- rita Jesu Christi hic tuam gratiam etremissionem pec- catorum, posthac vitam ae- ternam in beatifica tui pos- sessione ; quia tu, Deus meus, omnipotens es, et in- finite bonus erga nos, ac fi- delis in promissis.

Dominus firmamentum meum et refugium meum , li- berator meus, adjutor meus; sperabo in eum , non confun- dar in aeternum. Ps. 17. v. 3.

ACTUS CHARITATIS.

Amo te, Deus meus, su- per omnia ex toto corde : amo te propter te, et proxi- mum meum propter te, quia in te ipso es summe bonus et ipsa bonitas infinita, et ideo dignus, ut ameris ab omni- bus : ament te omnes homi- nes ! laudent te omnes crea- turae! utinam ego te, Deus,

plus amarem ! vere me poeni- tet, quod umquam te offen- derim : jam statuo servare omnia mandata tua.

ACTUS CONTRITIONIS.

Domine Deus, doleo ex integro corde de peccatis commissis, quia per ea te, summum bonum super om- nia dilectum, offendi ; et de- testor ea, quia tibi displi- cent : propono firmiter non peccare de caetero : et ex hoc momento statuo vitare et tollere occasiones omnes, causas et pericula peccato- rum, potius vitam et omnia amittere quam peccatum admittere ; statuo etiam peccata mea quamprimum confiteri, et in satisfactio- nem accepto de manu tua omnia adversa, labores et onera. Cor contritum et hu- miliatum, Deus non despi- cies. Ps. 50.

ACTUS RELATIONIS OPERUM IN DEUM.

Domine Deus, omnium creator et gubernator, in quo vivimus, movemur et sumus, sine quo nihil pos- sumus, quaecumque hodie cogitabo, loquar, agam, aut patiar, omnia refero ad glo- riam tuam et Domini nostri Jesu Christi. i

Domine Deus omnipo- tens, qui ad principium hir* jus diei nos pervenire fe

MATUTINiE. 5

/isti, tua nos hodie salva titiamfaciendamnostrapro- virtute, ut in hac die ad cedant eloquia, dirigantur nullum declinemus pecca- cogitationes et opera. Per tum, sed semper ad tuam jus- Dominum nostrum, etc.

(. Ind .) LITANIA SANCTISSIMI NOMINIS.

Kyrie, eleison.

Christe, eleison.

Kyrie, eleison.

Jesu, audi nos.

Jesu, exaudi nos.

Pater de coelis, Deus, mise- rere nobis.

Fili Eedemptor mundi Deus,

Spiritus sancte Deus,

Sancta Trinitas unus Deus,

Jesu Fili Dei vivi,

Splendor Patris,

Candor lucis aeternae, Eex gloriae,

Sol justitiae, g

Fili Mariae Virginis,

£ Amabilis, §

►g Admirabilis, g

Deus fortis, p

Pater futuri seculi , g-

Magni consilii An- 5*

gele,

Potentissime,

Patientissime,

Obedientissime,

Mitis , et humilis corde,

Amato.r castitatis,

Amator noster,

Deus pacis,

Auctor vitae,

Exemplar virtutum, Zelator animarum,

Deus noster,

Eefugium nostrum, Pater pauperum, Thesaurus fidelium, Bone Pastor,

Lux vera,

g Sapientia aeterna,

^ Bonitas infinita,

Via et vita nostra, Gaudium Angelorum, Eex Patriarcharum, Magister Apostolorum, Doctor Evangelistarum, Fortitudo Martyrum, Lumen Confessorum, Puritas Virginum, Corona Sanctorum omnium,

Propitius esto, parce nobis, Jesu.

Propitius esto, exaudi nos, Jesu.

Ab omni malo, libera nos, Jesu.

Ab omni peccato, libera nos Jesu.

Miserere nobis.

6 PRECES

Ab ira tua, libera nos, Jesu. Ab insidiis diaboli , libera nos, Jesu.

A spiritu fornicationis, libe- ra nos, Jesu.

A morte perpetua,

A neglectu inspirationum tuarum

Per mysterium sanet® incarnationis tua?,

Per nativitatem tuam, t"1 Per infantiam tuam, S5 Per divinissimam vitam g tuam, p

Per labores tuos, o

Per agoniam et passio- ~ nem tuam, «T1

Per Crucem et derelictio- § nem tuam,

Par languores tuos,

Per mortem et sepultu- ram tuam,

Per resurrectionem tuam, Per ascensionem tuam,

Per gaudia tua,

Per gloriam tuam,

Agnus Dei, qui tollis pec- cata mundi, parce nobis, Jesu.

Agnus Dei, qui tollis pec- cata mundi, exaudi nos, Jesu.

Agnus Dei, qui tollis pec- cata mundi, miserere no- bis, Jesu.

Jesu, audi nos.

Jesu, exaudi nos.

OREMUS.

Domine Jesu Cbriste, qui dixisti : Petite et accipietis,

quaerite et invenietis , pul- sate et aperietur vobis : quae- sumus, da nobis petentibus divinissimi tui amoris affec- tum, ut te toto corde, ore et opere diligamus, et a tua nunquam laude cessemus. Qui cum Patre et Spiritu sancto yivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Arnen.

Sancti nominis tui , Do- mine, timorem pariter et amorem fac nos habere per- petuum, quia nunquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tu® dilectio- nis instituis. Per Dominum.

Sub tuum pr®sidium con- fugimus, sancta Dei Geni- trix, nostras deprecationes ne despicias in necessitati- bus nostris, sed a pericu- lis cunctis libera nos sem- er, Yirgo gloriosa et bene- icta.

Sancte Michael archan- gele, defende nos ab hosti- bus.

Sancte Joseph, sancti NN. Patroni nostri, et omnes Sancti Dei, intercedite pro nobis.

(Ind.) Angele Dei, qui custos es mei, me tibi com- missum pietate superna illu- mina, custodi, rege et gu- berna.

Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, et ad vitam perducat ®ternam,

MATUTINiE. 1

et fidelium animae per mise- ricordiam Dei requiescant in pace. Arnen.

(Ind.) % Angelus Domini nuntiavit Mariae.

Et concepit de Spiritu sancto. Ave Maria.

t. Ecce ancilla Domini.

i Fiat mihi secundum verbum tuum. Ave Maria.

Et Yerbum caro fac- tum est.

Et habitavit in nobis. Ave Maria.

t. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.

3. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

OBEMUS.

Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde : ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem ejus et cru- cem ad resurrectionis glo- riam perducamur. Per eum- dem Christum Dominum nostrum. Arnen.

Hos quatuor versiculos cum oratione dic mane , me- ridie etvespere, cum Saluta- tionis angelicae signum da- tur. Tempore paschali dici- tur : Regina coeli, etc.

Sequitur meditatio secun- dum methodum ordinariam et ah omnibus maxime lau- datam. Vide N. XXXIX.

Poterunt etiam , ut grata varietas devotioni faveat , identidem recitari sequentes preces his versibus summa- tim comprehensae :

1. Sis gratus . 2. Cor offer. 3. Opus dispone futurum.

4. Vitapeccatum. 5. Sub- sidiumque pete .

POSTQUAM VESTITUS ES.

1. Sis gratus SS. Trinitati.

Adoro, laudo, et glorifico te, 0 S. Trinitas, et gratias ago, quod teprotegente noc-

tem hanc incolumis transe- gerim. 0 quam multi pec- catores eadem hac nocte mortui, et merito suo aeter- num sunt damnati! Quid tibi, 0 summum bonum meum, rependam, quod me tam singulari amore digna- tus es? Tu, quaeso, 0 piis- sima Mater, castissimaque Yirgo Maria, tuque, 0 An- gele custos, et vos, Patroni mei NN., laudate et glorifi- cate Dominum mecum nunc, et semper. Arnen.

8 PRECES

II. Cor offer coelesti Patri. 0 Pater aeterne, tibi cor

meum, et omnes animae vi- res, corporisque sensus, et quidquidin me est,lubens vo- lens offero. Suscipe me crea- turam tuam, omniaque mea in unione dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Chri- sti. 0 Pater, quando veniam et apparebo in conspectu tuo!

III. Opus dispone futurum, juxta doctrinam et exem- plum Christi.

0 dulcissime Jesu, qui es Via, Veritas et Vita : en fir- miter statuo in viam man- datorum tuorum currere , ac hoc praesertim pietatis munus N. hodie obire. Uni- versa etsingulaNominis tui gloriae adscribo. 0 Jesu, spes et vita mea, utinam te hodie et omni tempore, quoties spiritum traho, amare, ve- nerari, glorificare, omnes- que creaturas ad tui laudes adducere possem! Suscipe, o Jesu, hanc voluntatem meam, tuisque infinitis me- ritis defectus meos supple.

IV. Vita peccatum, Spiritus

sancti ope.

Veni, sancte Spiritus, so- latium atque robur animae meae, ut cunctis tentationi- busfortiterresistam.Ergone peccatum hocN. sciens ac volens repetam ? Heu, nimis crebro in illud incidi ! con-

stantem ab hoc die emen- dationem spero. Gratiae tuae ope mihi assiste, o sancte Spiritus ; ita super aspidem et basiliscum ambulabo, et conculcabo leonem et dra- conem. Ps. 90. 18.

V. Subsidium pete ab om- nibus Sanctis Dei.

Adeste mihi pariter , o Electi Dei omnes, bonis fa- vete propositis ; o sancta Dei Genitrix Virgo Maria, una cum castissimo Sponso tuo S. Josepho, et tu, S. Angele, fidelis mei custos , vosque pariter Patronimeisingula- res SS. NN.; et vos, quorum hodie memoria agitur, auxi- liatricem mihi manum por- rigite, incautum monete , errantem in viam reducite, ut cuncta, quae apud me statui, reipsa hodie exe- quar. Tu cunctis aspira , Deus meus et omnia.

Pater noster, etc. Ave Maria, etc. Credo, etc.

Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Fiat mise- ricordia tua, Domine, super nos, quemadmodum spera- vimus in te. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.

COMMENDATIO

AD JESUM.

O amabilissime Jesu, ego

MATUTLN2E. \)

me hodie, et semper in ma- nus tuas commendo, quem- admodum tu moriens in Cruce te in manus Patris, et Beatissima Mater tua se tibi commendavit. Fac, ut secundum voluntatem tuam vivam, et in te moriar, ut- que idem omnibus tam ini- micis, quam amicis meis concedas, oro, maxime his NN.: per merita Passionis et mortis tuse, perque dulcis- simae Matris tuse, et Sancto- rum omnium intercessio- nem. Arnen.

Benedictio.

Benedic me , pie Jesu, cum Patre et Spiritu sancto, et perduc ad vitam aeter- nam. Arnen.

Prceterea pro cujusque voluntate recitari poter unt preces sequentes , vel alice similes.

COMMENDATIO

SUI AD B. VIRGINEM.

0 Domina mea , sancta Maria, me in tuam benedi- ctam fidem, ac singularem custodiam, et in sinum mi- sericordiae tuae, hodie, et quotidie, et in hora exitus mei, animam meam, et cor- pus meum tibi commendo; omnem spem meam, et con- solationemmeam, omnes an- gustias et miserias meas; vitam et finem vitae meae tibi committo; ut per tuam san- ctissimam intercessionem,

et per tua merita, omnia mea dirigantur , et dispo- nantur opera , secundum tuam tui que Filii volunta- tem. Arnen.

AD S. ANGELUM TUTELAREM.

0 fidelissime comes, a Deo tutelae meae assignate, protector et defensor meus, numquam recedens a latere meo, quas tibi gratias refe- ram pro fide, amore, innu- merisque in me collatis be- neficiis? Tu dormienti ad- vigilas : mcestum solaris : dejectum erigis : imminen- tia pericula avertis : futura doces cavere : a peccatis abstrahis: ad bonum im- pellis : lapsum ad poeniten- tiam hortaris, Deoque con- cilias. Jam dudum fortassis in infernum detrusus fuis- sem, nisi tuis precibus di- vinam a me iram avertisses. Ne, precor, me umquam deseras : in adversis solare : in prosperis contine : in periculis tuere : in tentatio- nibus adjuva , ne iis um- quam succumbam. Preces et gemitus meos, omniaque pia opera divino conspectu offer, atque effice, ut in gratia ex hac perveniam ad vitam aeternam. Arnen.

Angelus Domini, etc. Vi - de supra , pag. 7.

Sequitur meditatio , ut dicitur supra , pag. 7 .

10 PRECES MATUTINiE.

Ut semper in statu gratiae degas , assuesce singulis horis elicere actum con- tritionis, hoc, vel simili modo :

Deus meus et omnia, do- leo quam possum maxime , quod te, quem super omnia amo, peccatis meis umquam offenderim: propitius esto mihi peccatori.

Ad initium cujusque ope- ris dic :

Innomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Arnen. Veni, sancte Spiritus, etc. infra pag. 11.

Vel dic :

Ad majorem nominis tui gloriam, Deus, hoc opus aggredior, illudque infinitis Jesu Christi meritis con j unc- tum tibi offero.

Et cum extra statum gra- tiae nullum opus ex condigno sit meritorium , elice brevi- ter, ut supra , actum contri- tionis, vel dic :

Amo te, Deus meus, su- per omnia, et doleo ex toto corde, quod te summum bonum meum offenderim; emendationem et satisfac- tionem cum tua gratia pro- pono.

.De intentionebona omni- bus operibus nostris praemit- tenda.

Omne quodcumque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo, et Patri per ipsum. Coi. 3, 57.

Inter op us mentem saepius ad Deum eleva.

Dum hora auditur, dic : Ave Maria, etc. Vel : Omni- potens faustam donet mor- talibus horam.

Dum vadis ad templum.

Domine, in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

IN ASPERSIONE AQU2E BENEDICTAS.

Asperges me , Domine , hyssopo, et mundabor : la- vabis me, et super nivem dealbabor. Ps. 50. 8.

Actum contritionis brevi- ter elice, ut supra, vel hoc modo : \

Doleo, o Deus, quod um- quam te, quem amo super omnia, offenderim.

II

(Aid.) MEDITATIONES

PRO SINGULIS HEBDOMADAE DIEBUS.

I. MEDITATIO

PRO DIE DOMINICA.

De aeterna Beatitudine.

Praeparatio. 1. Seposito omni terreno affectu et cura , dic :

Veni, sancte Spiritus, re- ple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.

Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.

IV Et renovabis faciem terrae.

OREMUS.

Deus, qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione docuisti : da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere. Per Christum Do- minum nostrum. Arnen.

2. Imaginare tibi amplis- simum et pulcherrimum Be- atorum domicilium, in eoque Deum inter Angelos, etc.

3. Pete gratiam, ut, quan- tum fieri potest, coelestem il- lam gloriam prospicere et agnoscere possis.

PUNCTUM I.

Considera, quid sit beati -

tudo, sc. Status bonorum omnium aggregatione per- fectus, sine admixtione ul- lius mali,m quo Beati secure cum plenissima desiderii sa- tietate conquiescunt, juxta illud Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.

Affectus. Quid ergo mihi est in coelo, et a te quid volui super terram ? Ps. 72. punctum n.

Considera, quam suavis in illa civitate coelesti (cujus muri, portoe, plateae, et cla- ritas describuntur Apoc.21.) sit futura Christi, B. M. V., Angelorum et aliorum SS. familiaritas, ubi omnes cum Deo, et Deus cum omnibus intime erit conjunctus ; ubi summi infimos sine ullo de- spectu, et infimi summos sine ulla invidia amplexa- buntur.

Affectus. Quam dilecta ta- bernacula tua, Domine vir- tutum ! Ps. 83.

punctum m.

Considera gloriae diversi- tatem 1. Cor. 15. 41. Alia est claritas solis, alia claritas Iunge, et alia claritas stella-

12 MEDITATIONES

rum. Stella enim a stella differt in claritate : sic et resurrectio mortuorum. Nam quo plus boni quisque in hac vitaprcestiter it, et ma- li pro Deo sustinuerit, tan- to major erit ejusdem gloria. I Affectus. Et ego ubique crucem et labores subterfu- giam, cum tamen non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram glo- riam ? Eom. 2.

Colloquium. Age Deo gra- tias, quod tantum tibi pr re- paraverit praemium pro tam exiguis ipsi praestitis obse- quiis : accusa ingratitudi- nem et negligentiam tuam .

Totum hoc pietatis exer- citium protectioni Beatce Mariae Virginis committe, atque ideo recita orationem : Sub tuum, etc. pag. 6.

H. MEDITATIO

PRO DIE LUN2E.

De Morte.

Praeparatio est eadem quae pag . prceced. Sed pro imaginatione loci, cogita, te jacere in lecto agonizantem , una manu Crucifixum, alte- ra cereum tenentem . punctum i.

Considera , statutum esse omnibus hominibus semel mori. Hebr. 9. Incerta vero est dies et hora. Nam dies Domini sicut fur in nocte,

ita veniet. Cum enim dixe- rint : Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. 1. Thess.5.3 . Vere dixit Sapiens Eccl . 9. Sicut pisces capiuntur hamo, et si- cut aves laqueo, sic capiuntur homines in tempore malo.

Affectus. Cur ergo non om- ni hora et momento meparo, prout Christus adhortatur Math. 24. Estote parati, quia nescitis, qua hora Filius ho- minis venturus sit ?

PUNCTUM I L

Considera, quanti isto tem- pore sint futuri dolores cor- poris, ob quos nec orare nec serio poenitentiam agere, nec recordari peccatorum tuo- rum poteris . Implebitur enim illud Ps. 40. 4. Univer- sum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.

Affectus. Ergo dum tem- pus habemus, operemur bo- num. Gal. 6.10. De praesen- ti vero tempore dicitur : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. 2. Cor. 6.2 . Dixi, nunc coepi. Ps. 76.

PUNCTUM HL

Considera , in quantis an- gustiis tunc futura sit ani- ma, quando a corpore illi discedendum erit, et nescit, an odio, an amore digna sit; an in coelum recipienda sit, an in infernum detrudenda.

PRO SINGULIS HEBDOMADJE DIEBUS. 13

Anima Hilarionis, qui 70 fere annis Christo servierat , trepidavit in egressu : Egre- dere, aiebat, anima. mea, quid times ? Job quoque moritu- rus ait cap. 10.12. Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum, etc. Quanto majorem causam timoris tu habes ! Sed Justorum ani- mae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Sap. 3. 1.

Affectus. Utinam hcecsem- per expenderem, atque ita vitam instituerem , ut dicere possem: Milii vivere Chris- tus est , et mori lucrum ! Phil. 1. 21.

Colloquium fit cum Chri- sto; de neglecta meditatione mortis accusa te , emenda- tionemque sponde.

III. MEDITATIO

PRO DIE MARTIS.

De Judicio.

Prveparatio uti pag. 11. Pro imaginatione loci, cogi- ta te coram Christo sedente in throno judiciario tam- quam debitorem stare, red- diturum rationem, etc.

punctum i.

Considera , qua ratione anima saluta vinculis corpo- ris, ab omnibus derelicta , Christo judici sistenda sit , ceternam . acceptura senten-

tiam, ubi nec preces, nec la- crxgmce quidquam valebunt , nec excusatio admittetur , ubi Angelus custos et diabo- lus bona et mala opera pro- ferent etc. Quid sum miser tunc dicturus ?

Affectus. Adhucne tam ero incurius ? Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 1. Cor. 11. 31.

punctum n.

Considera, non tantum de gravibus peccatis, sed etiam de verbo otioso reddendam rationem. Tunc tibi scribe- tur illud Dan. 5. 25. Mane, Thecel, Phares. Mane : nu- meravit Deus regnum tuum, et complevit illud. Thecel: appensus es in statera , et inventus es minus habens. Phares: divisum est reg- num tuum, et datum est Me- dis et Persis.

Affectus. Et ego non pa- veam? Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui. Ps. 118. Non in- tres in judicium cum servo tuo Ps. 142.

PUNCTUM III.

Considera , quanto cum tremore expectaturi sint omnes sententiam decreto- riam, quae in ceternum non mutabitur. V enite benedicti, etc. Discedite a me, etc.

Affectus. Et me deinceps

MEDITATIONES

14

peccare delectabit ? Loquar in amaritudine animae meae. Dicam Deo : Noli me con- demnare. Job. 10.

Colloquium Gratias age Christo , quod tibi hucusque tempus gratias induis erit, etc.

'* IV. MEDITATIO

PRO DIE MERCURII.

De Inferno.

Praeparatio utipag. 11. Pro imaginationeloci, pone tibi ob oculos 'profundam et horrendam cavernam ple- nam serpentibus , aliisque monstris, ubi continuus eju- latus, inter fumum et stri- dentes flammas, etc. punctum i.

Considera, quid sit ceter na damnatio, sc. Interminabilis et immutabilis status, in quo reprobi sine ulla com- miseratione torquebuntur: nullum simile tormentorum genus ab homine potest ex- cogitari. Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, etc. Apoc.14.10.

Affectus. Vere Isaias cap. 33. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ? 0 Domine, hic ure, hic seca , ut in ceter num parcas. punctum n.

Expende poenam sensus, h. e , aeterna tormenta tam

animae, quam corporis; Ocu- li spectris , Aures incondito ejulatu, fletu etblasphemiis, Nares intolerabili faetore, Lingua et Palatum liquata pice et sulphure, Manus, Pec- tus, totum que reliquum cor- pus intolerabili carnificina cruciabuntur . Memoria et Intellectus recordatione et consideratione neglecti tem- poris gratiae cor identidem rodent. Voluntas nihil ex suis desideriis et votis obti- nebit ; omnia in contrarium ibunt. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luc- tum, etc. Apoc. 18. 7.

Affectus. 0 caecitatem ho- minum , qui, pro guttula mellis, tantum haurire fellis non verentur!

punctum ni.

Expende poenam damni, quae est aeterna a conspectu Dei, et consortio Sanctorum exclusio, multo intolerabi- lior, quam omnia alia tor- menta.

Affectus. 0 si haec nun- quam animo exciderent /Ne projicias me Domine a facie tua. Ps. 50.

Colloquium sit deprecatio tantaepcenae.

V. MEDITATIO

PRO DIE JOVIS.

De beneficiis divinis,

Praeparatio ut pag. 11,

PBO SINGULIS HEBDOMADAE DIEBUS.

Pro loci constitutione ima- ginare tibi cor et oculos Dei ad dona sua cumulate con- ferenda propensi.

PUNCTUM I.

Considera 1 . Deum ab ae- terno in te prae tot aliis ocu- los suos conjecisse , et ex ni- hilo ad aeternam salutem creare decrevisse. Jer. 31, In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Be ipsa deinde producit te tempore gratiae, loco catholi- co, parentibus piis, etc. pec- canti pepercit, tot periculis eripuit , et in viam salutis induxit, etc .

Affectus. Misericordias Domini in aeternum cantabo. Ps. 88. Tantumne benefac- torem ullo umquam peccato offendam ?

punctum n.

Considera , Deum Sacra- SttewtaBAPTISMATIS et P(ENI- tentl® instituisse, ut a pec- catis liberaremur , non ob suum, sed nostrum commo- dum; ipse enim bonorum nostrorum non indiget; po- tuisse nos citra ullam inju- riam aeternum damnare, etc.

Affectus. Benedic anima mea Domino ; et omnia quae intra me sunt,j nomini sanc- to ejus. Ps. 102.

PUNCTUM HI.

Considera incomprehensi -

lb

bilem Dei amorem erga nos in sacrosanctae Eucharistiae institutione , quo seipsum nobis in cibum et potum dat. Non est alia natio tam gran- dis, qua? habeat deos appro- pinquantes sibi, sicut Deus noster adest nobis. Deut. 4.

Affectus. Ubi est recipro- cus amor meus? Quid retri- buam Domino pro omnibus, etc. Ps. 115.

Colloquium ad Deum , ne benefacere desistat.

VI. MEDITATIO

PBO DIE YENEBIS.

De passione etmorteChristi.

Praeparatio ut pag. 11. Pro imaginatione loci, pone tibi ob oculos montem Oli- veti, ad cujus radicemChris- tus sanguinem sudavit: mon- tem Sion, in quo sita est urbs Solymaea, ubi accusatus, fla- gellatus et condemnatus est: montem Calvariae, ubi Cruci affixus est.

punctum i.

Considera , quid passus sit in horto.

Affectus. Quis illi non compartiatur, etpropinatum Passionis calicem de manu ipsius admittat ?

punctum ii.

Considera, quid in urbe sustinuerit, apud Annam, Caipham, Pilatum, eta

16 MEDITATIONES PRO

Affectus. Hic nulli deesse potest

PUNCTUM UI.

Considera , quce Christus in monte Calvarice sustinuit in detractione vestium, ma- nuum ac pedum perforatio- ne, quce locutus in Cruce, etc.

Affectus. Inspice vulnera pendentis, sanguinem mo- rientis, pretium redimentis; caput habet inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum: hsec quan- ta sint, cogita: haec in state- ra cordis tui expende, ut to- tus tibi figatur in corde, qui pro te totus affixus est in Cruce. August . de Virg.

Colloquium. Provocabit crucifixus Jesus.

VII. MEDITATIO

PRO DIE SABBATI.

De B. V. Maria.

Prceparatio ut pag. 11. Pro constructione loci, pone tibi ob animum Beginam coe- li et terree super omnes Cho- ros Angelorum exaltatam, et a SS. Trinitate coronatam.

PUNCTUM I.

Considera tam externam, quam in ternam benedictce il- lius Virginis pulchritudi-

SING. HEBD. DIEB.

nem, de qua Sponsus Cant.3 . Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Quid- ni pidcherrima sit, quce ge- nuit speciosum forma prae filiis hominum ! Certe sanc- tificavit tabernaculum suum Altissimus. Ps. 45.

Affectus. Et ego ante tam illustre christiance perfec- tionis speculum non emun- dabo maculas animee ? o pu- rissima Virgo, impetra ad hoc mihi gratiam.

punctum n.

Considera praerogativas, honor es, quibus eam exornat S S. Trinitas: Pater ut filiam amat, Filius ut matrem ho- norat, Spiritus sanctus ut sponsam amplexatur.

Affectus. Quibus te laudi- bus efferam nescio, etc.

punctum m.

Considera benignitatem et misericordiam hujus Ma- tris in omnes miseros ; et quamvis infinities major sit Hei misericordia, hujus ta- men infinita quoque est jus- titia, quam Maria nullate- nus exercet.

Affectus. Salve Regina, Mater, etc.

Colloquium ad B. V. sug- geretur ab affectu.

III

BENEDICTIO MENSiE,

ET GRATIARUM ACTIO POST MENSAM.

BENEDICTIO MENSiE.

t. Benedicite. Pater noster, etc. secreto.

E. Deus. Et ne nos inducas in

'^.Benedic, Domine, nos tentationem. et haec tua dona, quae de tua B,. Sed libera nos a ma- largitate sumus sumpturi. Io.

Per Christum Dominum no- t- Mensae coelestis parti- strum. B,. Arnen. cipes faciat nos Eex aeternae

Kyrie, eleison. Christe, gloriae, eleison. Kyrie, eleison. b,. Arnen-.

Poterit etiam dici Bene- dictio sequens :

Oculi omnium in te spe- rant, Domine, et tu das es- cam illorum in tempore op- portuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

Gloria Patri, etc.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster, etc. secreto.

Et ne nos inducas in tentationem. b,. Sed libera nos a malo.

OREMUS.

Benedic, Domine, nos et haec tua dona, qua de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominam no- strum. i^ Arnen.

2

GRATIARUM ACTIO

POST MENSAM.

t- Benedicamus Domino.

IV Deo gratias.

Agimus tibi gratias, om- nipotens Deus, pro univer- sis beneficiis tuis : qui vivis et regnas in saecula sacculo- rum. iv Arnen.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster, etc. secreto .

^r. Et ne nos inducas in tentationem.

IV Sed libera nos a malo.

OREMUS PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS.

(Ind.) De profundis cla- mavi ad te, Domine : * Do- mine, exaudi vocem meam.

, Fiant aures tuae intenden- tes, * in vocem deprecatio- nis meae.

! Si iniquitates observave- ris, Domine : * Domine, quis sustinebit ?

Quia apud te propitiatio est, * et propter legem tuam slistinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo ejus : * speravit anima mea in Domino.

X custodia matutina us- que ad noctem, * speret Is- rael in Domino.

Quia apud Dominum mi- sericordia : * et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israel, * ex omnibus iniquitatibus ejus.

Requiem aeternam dona eis, Domine.

IV Et lux perpetua luceat eis.

A porta inferi.

iv Erue, Domine, animas eorum.

Requiescant in pace.

$, Arnen.

Domine, exaudi oratio- nem meam.

IV Et clamor meus ad te veniat.

Dominus vobiscum.

Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Fidelium, Deus, omnium Conditor et Redemptor, ani- mabus famulorum famula- rumque tuarum remissio- nem cunctorum tribue pec- catorum, ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus conse- quantur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate

PIA SUSPIRIA PER DIEM. 19

Spiritus sancti Deus, per omnia saecula sacculorum. r. Arnen.

Requiem aeternam do- na eis, Domine.

Poterit etiam dici hcec gratiarum actio :

I Agimus tibi gratias, om- nipotens Deus, pro univer- sis beneficiis tuis : qui vivis et regnas in saecula saeculo- rum. R. Arnen.

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster, etc. secreto.

3. Et lux perpetua luceat eis.

y. Requiescant in pace.

R. Arnen.

t. Sit nomen Domini be- nedictum.

r. Ex hoc nunc, et usque in saeculum.

OREMUS.

Retribuere dignare, Do- mine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam, r. Arnen.

IY

PIA SUSPIRIA,

SEU PRECES JACULATORIAE, E SCRIPTURA SACRA DEPROMPTA, QVM PER DIEM, SIVE DOMI, SIVE IN TEMPLO,

PRO DIVERSO ANIMAE STATU, AD DEUM EFFERRI POTERUNT.

I. Ad impetrandam remis- eloquium meum , loquar in sionem peccatorum. amaritudine animae meae, Peccavi, quid faciam tibi, dicam Deo : Noli me con- 0 custos hominum? Quare demnare. Job 10. 1, 2. posuisti me contrarium tibi, Yide humilitatem meam et factus sum mihi metipsi et laborem meum, et dimit- gravis ? Job 7. 20. te universa delicta mea. Ps.

Dimittam adversum me 24.19.

20 PIA SUSPIRIA

Delicta juventutis mese et ignorantias meas ne memi- neris, Domine. Ps. 24. 7.

Kespice in me, et miserere mei. Ps. 24. 17.

Miserere mei, Domine, sa- na me, quia peccavi tibi. Ps. 40. 4.

Miserere mei, Deus, se- cundum magnam misericor- diam tuam. Ps. 50.1.

Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Ibid. 1. 12.

Deus, tu scis insipien- tiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Ps. 68. 7.

Yeniant mihi miseratio- nes tuae, et vivam. Ps. 118 . 77.

Erravi sicut ovis, qu® periit : quaere servum tuum. Ibid. 1. 176.

Ne intres in judicium cum servo tuo : quia non justificabitur in conspec- tu tuo omnis vivens. Ps. 142. 2.

Domine, Pater noster es tu, nos vero lutum : ne ira- scaris, Domine, satis : et ne ultra memineris ini- quitatis nostrae. Isaice 64. 8, 9.'

Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fon- tem lacry marum, ut fleam die ac nocte ? Jerem. 9. 1.

Quare in perpetuum obli-

visceris nostri, derelinque nos in longitudine dierum. Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Thren . 5. 20,21.

Surgam, et ibo ad Patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in coelum, et coram te, jam non sum dignus vo- cari filius tuus. Luc. 15. 18.

Jesu fili David, miserere mei. Luc. 18. 38.

II. Ad impetrandam humilitatem.

Vilior fiam plus quam fa- ctus sum : et ero humilis in oculis meis. 2. Beg. 6. 22.

Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Job 9. 14.

Memoria mea compara- bitur cineri, et redigentur in lutum cervices mese. Job 13. 12.

Quasi putredo consumen- dus sum, et quasi vestimen- tum quod comeditur a tinea. Ibid. t. 28.

Putredini dixi : Pater meus es, et soror mea vermi- bus. Job 17. 14.

Ego autem sum vermis et non homo : opprobrium ho- minum et abjectio plebis. Ps. 21. 6.

Quid est homo, quod me- mor es ejus, aut filius ho- minis, quoniam visitas eum? Ps. 8. 5.

PER

Bonum milii quia humi- liasti me. Ps. 118. 71.

Humiliavit semetipsum Dominus noster Jesus Chri- stus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis. Phil. 2. 8 . Et ego superbiam ?

III. Ad vitee hujus cogni- tionem.

Peregrini sumus, Domine, coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. 1. Paral. 29. 15.

Parce mihi, Domine, ni- hil enim sunt dies mei. Job 7.16.

Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Job 10. 9.

' Numquid non paucitas dierum meorum finietur bre- ' vi ? Dimitte ergo me , ut plangam paululum dolorem meum. Job 10. 20. i Paucitatem dierum meo- rum nuntia mihi. Ne revo- ces me in dimidio dierum meorum. Ps. 101.24. 25.

Domine, secundum vo- luntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere. Tob. 3. 6.

Moriatur anima mea mor- te justorum, et fiant novi&-

DIEM. 21

sima mea horum similia ! Num. 23. 10.

IV. In angustiis et animi mcerore.

Sana me, Domine, quo- niam conturbata sunt ossa mea : et anima mea turbata est valde. Ps. 6. 2.

Aruit , tamquam testa , virtus mea : et lingua mea adhaesit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.Ps. 21. 16.

Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemiti- bus. Ps. 30. 12.

Yide humilitatem meam et laborem meum, et di- mitte universa delicta mea. Ps. 24. 19.

Domine, ante te omne de- siderium meum, et gemitus meus a te non est abscondi- tus. Ps. 37. 9.

Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo. Ps. 42. 5. 6.

Cor contritum et humilia- tum, Deus, non despicies. Ps. 50. 11.

Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. Ps. 85. 3.

Velociter exaudi me, Do- mine, defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descen- dentibus in lacum. Ps. 142 . 7. 8.

22 PIA SUSPIRIA

Laboravi in gemitu'meo , et requiem non inveni. Je- rem. 45. 3.

Domine, multi gemitus mei, et cor meum moerens. Thren. 1. 22.

Tristis est anima mea us- que ad mortem. Matth. 26. 38.

Redde mihi laetitiam salu- taris tui. Ps. 50. 13.

V. Ad exercendam resi- gnationem.

Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. 1. Beg. 3. 18.

Si dixerit mihi : non pla- ces, praesto sum : faciat quod bonum est coram se. 2 .Beg. 15. 26.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Ps. 56. !0.

Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. 1. Mach. 3.60.

Fiat voluntas tua. Matth. 26.42.

Domine, quid me vis fa- cere? Act. 9. 6.

YI. Ad patientiam impe- trandam.

Dominus dedit, Dominus abstulit : sicut Domino pla- cuit , ita factum est : sit nomen Domini benedictum. Job 1. 21.

Si bona suscepimus de manu Domini , mala quare non suscipiamus? Job 2.10.

Quis ego sum , ut contra-

dicam Domino meo ? Judith 12. 13.

Dominus praecepit, et quis audet rogare, quare sic fe- cerit? 2. Beg. 16. 10.

Quoniam ego in flagella paratus sum , et dolor meus in conspectu meo semper. Ps. 37. 18.

Calicem salutaris acci- piam, et nomen Domini in- vocabo. Ps. 115. 4.

VII. Adversus tentationes.

Quomodo possum hoc ma- lum facere, et peccare in Deum meum? Gen. 39. 9.

Propitius sit mihi Domi- nus, ne faciam hanc rem. 2 Beg. 24. 7.

Confirma me , Domine , Deus, in hachora. Jud. 13. 9.

Miserere mei , Domine , quoniam infirmus sum. Ps. 6. 2.

In te eripiar a tentatione Ps. 17. 32.

Salvum me fac, Deus; quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Ps. 68. 1.

Eripe me de luto, ut non infigar. Ps. 17. 18.

Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obli- viscaris in finem. Ps. 73.20.

Nisi quia tu, Domine, adjuvisti me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Ps. 93. 17.

PEB DIEM. 23

Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Ps. 118. 37.

Omne desiderium averte a me , aufer a me ventris concupiscentias , et concu- bitus concupiscentiae ne ap- prehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. Eccli. 23. 6.

Melius est mihi absque opere incidere in manus ho- minum, quam peccare in conspectu Domini. Pan. 13. 23.

Et ne nos inducas in ten- tationem , sed libera nos a malo. Mattii. 6. 13.

VIII. Ad fiduciam exer- cendam.

Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Job 13. 15.

Domine, pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Job 17. 3.

Deus meus, in te confido, non erubescam. Ps. 24. 1.

Etsi ambulavero in me- dio umbrae mortis, non ti- mebo mala: quoniam tu me- cum es. Ps. 22. 4,

In te , Domine , speravi , non confundar in aeternum. Ps. 30. 1.

Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Ps. 72.27 .

Dominus mihi adjutor : non timebo, quid faciat mi- hi homo. Ps. 117. 6.

Domine, fortitudo mea et robur meum , et refugium meum in die tribulationis. Jerem.16. 19.

IX. Exercitium timoris

Pei.

Dimitte me , ut plangam paululum dolorem meum : antequam vadam , et non revertar, ad terram tene- brosam, et opertam mortis caligine: terram miseriae et tenebrarum , ubi umbra mor- tis, et nullus ordo, sed sem- piternus horror inhabitat. Job 10. 20.

Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec per- transeat furor tuus, et con- stituas mihi tempus, in quo recorderis mei? Job 14. 13.

Quid faciam , cum surre- xerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit , quid re- spondebo illi? Job. 31. 14.

Semper quasi tumentes super me fluctus timuiD eum, et pondus ejus ferre non potui. Ibid. y. 23.

Dolores inferni circumde- derunt me , praeoccupave- runt me laquei mortis. Ps. 17. 6.

Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui. Ps. 118. 120.

X. Ad cautelam in loquendo. Dixi : Custodiam vias

meas, ut non delinquam in

24 PIA SUSPIRIA

lingua mea, ponam ori meo custodiam. Ps. 38. 1.

Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circum- stantiae labiis meis. Psalm. 140. 3.

Quis dabit ori meo custo- diam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? Eccli.22.33.

Si quis in verbo non offen- dit, hic perfectus est vir. Jacobi 3. 2.

XI. Ad cognoscendam Dei

voluntatem in rebus du- biis, maxime in eligendo

vitee statu.

Loquere, Domine, quia au- dit servus tuus. 1. Beg.3.10.

Vias tuas, Domine, de- monstra mihi , et semitas tuas edoce me. Ps. 24. 4.

Perfice gressus meos in semitis tuis , ut non mo- veantur vestigia mea. Ps. 16. 6.

Emitte lucem tuam et ve- ritatem tuam. Ps. 42. 3.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum.Ps. 56.8.

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illumi- net vultum suum super nos, et misereatur nostri. Psal. 66. 1.

Deduc me , Domine , in via tua, et ingrediar in ve- ritate tua. Ps. 85. 10.

Gressus meos dirige se^_

eundum eloquium tuum , et non dominetur mei omnis injustitia. Ps. 118. 133.

Notam fac mihi viam in qua ambulem : quia ad te levavi animam meam. Psal. 142. 10.

Doce me facere volunta- tem tuam , quia Deus meus es tu. Ibid. ^r. 11.

Domine, quid me vis fa- cere? Act. 9. 6.

XII. Postquam statuimus Deo servire .

Dirupisti vinculamea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi. Ps. 115. 7. 8.

Convertere, anima mea, in requiem tuam: quia Do- minus benefecit tibi. Psal. 114. 7.

Elegi abjectus esse in do- mo Dei mei magis , quam habitare in tabernaculis pec- catorum. Ps. 83. 11.

Amodo voca me: Pater meus tu es. Jerem. 3. 4.

XIII. Ad divince prcesentice recordationem.

Dirige in conspectu tuo viam meam. Ps. 5. 9.

Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infer- num , ades : si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis ma-

PER

ris : etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. Ps. 138 . 6.

Oculi tui, Domine, multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes om- nes vias hominum , et pro- fundum abyssi ; et hominum corda intuentes in abscon- ditas partes. Eccli. 23, 28.

Oculi tui aperti sunt su- per omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas , et secundum fructum adinven- tionum ejus. Jerem. 16. 17.

X1Y. Laus Dei, et gratia- rum actio.

Domine, Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Ps. 29. 15.

Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Ps. 34. 11.

Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Ps. 70. 9.

Benedic, anima mea, Do- mino , et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Do- mino: et noli oblivisci om- nes retributiones eius. Ps. 102. 1.

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Ps. 113. 9.

Quid retribuam Domino

DIEM. 25

pro omnibus, quae retribuit mihi? Ps. 115. 3.

Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. Ps. 117. 28.

XV. Amor Dei et coelestis gloria.

Si inveni gratiam in con- spectu tuo, Domine, ostende mihi faciem tuam. Exodi 33. 13.

Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabi- tem in domo Domini omni- bus diebus vitae meae, ut vi-( deam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. Ps. 26. 7. 8.

Tibi dixit cor meum, ex- quisivit te facies mea: fa- ciem tuam, Domine, requi- ram. Ibid. f. 13.

Quemadmodum deciderat cervus ad fontes aquarum : ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum, fortem, vivum: quando veniam, et appa- rebo ante faciem Dei? Psal. 14. 1.

Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Ps. 54. 7.

Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super ter- ram? Defecit caro mea, et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeter- num. Ps. 72. 25.

26 PRECES

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! con- cupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exulta- verunt in Deum vivum. Ps. 83. 1.

Beati qui habitant in do- *mo tua , Domine : in saecula (saeculorum laudabunt te. I Ibid.% 5.

f Melior est dies una in •atriis tuis super millia. Ibid .

y. 10.

Hei mihi , quia incolatus

meus prolongatus est! Ps. 119. 5.

Educ de custodia animam meam ad confitendum no- mini tuo. Psal. 141. 10.

Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubesin meridie? Cant. 1.6 .

Anima mea desideravit te in nocte. IsaicB 26. 9.

Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Rom. 7. 24.

Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Phil. 1. 23.

V

PRECES PRO SACRIFICIO MISSA3.

Veni, sancte Spiritus, re- ple tuorum corda fidelium , et tui amoris in eis ignem accende.

% Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.

r,. Et renovabis faciem terrse.

OREMUS.

Deus , qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione docuisti : da nobis in eodem Spiritu recta sapere , et de ejus semper consolatione gaudere. Per Christum Do- minum nostrum. Arnen.

ORATIO,

QUA INTENTIO FIT AUDIEN- D2E MISSiE.

Domine Deus , ad cujus imaginem creatus sum , da mihi gratiam ut imminenti sacrificio, qua par est reve- rentia et devotione intersim, illudque una cum sacerdote divinse Majestati tuse gra- tiose offeram: 1. Ad majo- rem nominis tui honorem, et gloriam, cui soli hoc sa- crificium debetur. 2. In me- moriam passionis et mortis tuse, quam ad hujus sacrifi-

PRO SACRIFICIO MISS2E. 27

cii usum fieri praecepisti. 3. In gratiarum actionem pro omnibus mihi collatis bene- ficiis. 4. In satisfactionem omnium mearum culparum ac poenarum, quas sanctissi- mo sanguini tuo in hoc sa- crificio immergo. 5. Ad im- petrandam gratiam tuam, et opem in re ista N. 6. Pro charissimis parentibus, ami- cis et benefactoribus meis, maxime istis NN. 7. Pro fi- delibus defunctis, potissi- mum istis NN. Placeat tibi, Domine, haec intentio mea, et exaudi me. Per Christum Dominum nostrum.

Arnen.

Dic deinde cum sacerdote et ministro :

Sacerd. Introibo ad al- tare Dei.

Minist. Ad Deum, qui lae- tificat juventutem meam.

'S. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab ho- mine iniquo et doloso erue me.

M. Quia tu es, Deus, for- titudo mea: quare me repu- listi, et quare tristis in- cedo, dum affligit me inimi- cus.

S. Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum , et in tabernacula tua.

M. Et introibo ad altare

Dei: ad Deum qui laetificat juventutem meam.

S. Confitebor tibi in ci- thara Deus, Deus meus; quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?

M. Spera in Deo , quo- niam adhuc confitebor illi; salutare vultus mei, et Deus meus.

S. Gloria Patri , et Filio, et Spiritui sancto.

M. Sicut erat in principio, et nunc , et semper , et in saecula saeculorum. Arnen.

S . Introibo ad altare Dei.

M. Ad Deum, qui laetificat juventutem meam.

S . Adjutorium nostrum in nomine Domini.

M. Qui fecit coelum et terram.

S. Confiteor, etc.

M. Misereatur tui omni- potens Deus, et dimissis pec- catis tuis, perducat te ad vitam aeternam.

S. Amen.

M. Confiteor Deo omnipo- tenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Ar- changelo, beato Joanni Ba- ptistae , sanctis Apostolis Petro et Paulo , omnibus Sanctis, et tibi, Pater: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere , mea culpa , mea culpa, mea maxima culpa: ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archan-

28 PRECES

gelum, beatum Joannem Ba- ptistam , sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, Pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

S. Misereatur vestri om- nipotens Deus, et dimissis peccatis vestris , perducat vos ad vitam aeternam, j M. Arnen.

j S. Indulgentiam, absolu- tionem, et remissionem pec- catorum nostrorum, tribuat nobis omnipotens et mise- ricors Dominus.

M. Arnen.

# S. Deus, tu conversus vi- vificabis nos.

M. Et plebs tua laetabi- tur in te.

S. Ostende nobis , Do- mine , misericordiam tuam.

M. Et salutare tuum da nobis.

S. Domine, exaudi ora- tionem meam.

M. Et clamor meus ad te veniat.

S. Dominus vobiscum.

M. Et cum spiritu tuo.

AD INTROITUM.

Benedicta sit sancta Tri- nitas, atque indivisa Uni- tas : confitebimur ei , quia fecit nobiscum misericor- diam suam.

Gloria Patri, qui creavit

BOS.

Gloria Filio, qui redemit nos.

Gloria Spiritui sancto, qui sanctificavit nos.

Gloria summae et indivi- duae Trinitati, Deo nostro in saecula saeculorum. Arnen.

S. Kyrie, eleison.

M. Kyrie, eleison.

S. Kyrie, eleison.

M. Christe, eleison.

S. Christe, eleison.

M. Christe, eleison.

S. Kyrie, eleison.

M. Kyrie, eleison.

S. Kyrie, eleison.

Corde liic simul dic, quod verba significant : Domine, miserere. Christe, miserere, et dolorem excita.

Dic jpostea cum sacerdote , si dicendum est :

Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bo- nae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te , adoramus te, glorificamus te. Gratias agimus tibi proptermagnam gloriam tuam. Domine Deus Rex coelestis, Deus Pater om- nipotens. Domine Fili uni- genite Jesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Pa- tris. Qui tollis peccata mun- di, miserere nobis. Qui tol- lis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus, tu solus Do- minus, tu solus Altissimus,

PRO SACRIFICIO MISS^J. 29

Jesu Christe, cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

COLLECTA , UT INFRA PRO TEMPORE.

Ad Epistolam et Graduale.

Exaudi, Deus, preces Ec- clesiae tuae sanctae, tibi in nomine dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi humiliter supplicantis, ut tuam nobis dexteram porri- gas , quae omnia mala aver- tat, et in tua nos gratia con- firmet. Amen.

ACTUS FIDEI.

Credo, Domine Deus, quid- quid per Scripturam, uni- genitumque Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum , et SS. Apostolos revelasti , mihique per Ec- clesiam, quae columna est et firmamentum veritatis, credendum proposuisti. In hac catholica Fide per tuam gratiam vivere et mori sta- tuo. Amen.

ACTUS SPEI.

In te, benignissime Pater, Pater misericordiarum , et Deus totius consolationis , omnem spem meam ac fidu- ciam repono. Magna quidem et multa sunt delicta mea ; tua tamen infinite major est bonitas, quae non vult mor- tem peccatoris , sed ut con- vertatur et Yiyat; hac tua

immensabonitate fretus, re- missionem omnium meorum peccatorum, et vitam aeter- nam me consecuturum plane confido.

ACTUS CHARITATIS.

Quis te non amet , aman- tissime Deus, qui In chari- tate perpetua dilexisti nos, Filium que tuum unigenitum dedisti pro nobis? Quando, mi Deus, veniam, et appa- rebo ante faciem tuam, cu- pitisque complexibus tuis aeternum fruar?

AD EVANGELIUM.

Vel attende ad sacerdo- tem,si illum potes intellig er e> vel recita quce sequuntur.

Domine Jesu, qui ex vo- luntate Patris tui laetum mundo Evangelium annun- tiasti; da gratiam, ut illud intellectu percipiam, volun- tate amplectar , memoria conservem, opere compleam : et gregi electarum ovium tuarum, quae vocem tuam audiunt, ita hic associer, ut eidem in novissimo die ad dexteram tuam conjun- ctus audire merear .-Venite, benedicti, etc.

OEATIO

ANTE CONCIONEM.

Audiam quid loquatur in me Dominus. 0 Jesu, lux mundi, illumina intellectum meum , ut sensum divini

30 PRECES

verbi tui percipiam; munda cor meum , ut in eodem op- tatum faciat fructum. Arnen.

Vel dic : Deus, qui corda fidelium, etc. pag. 26.

OEATIO

j’ POST CONCIONEM.

I Gratias ago tibi, Domine Deus, quod animam meam .verbo tuo reficere dignatus •sis. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum. Ps. 118.

Dic Credo, si dicendum est

Credo in unum Deum, Pa- trem omnipotentem, facto- rem coeli et terne, visibi- lium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unige- nitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum deDeovero. Genitum non factum, consubstantia- lem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines , et propter no- stram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis : sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scrip- turas. Et ascendit in coe- lum, sedet ad dexteram Pa- tris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et

mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum san- ctum Dominum , et vivifi- cantem: qui ex Patre, Filio- que procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. Qui locu- tus est per Prophetas. Eh unam sanctam catholicam J et apostolicam Ecclesiam] Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum.! Et exspecto resurrectionem! mortuorum. Et vitam ven- turi saeculi. Arnen.

AD OFFERTORIUM. 1

0 Pater aeterne, qui san- ctissimum hoc novae Legis Sacrificium, quo unigenitus Filius tibi offerretur, insti- tui voluisti; hunc et ego di- vinae Majestati tuae, meque in ejusdem unione offero cum omnibus, quae a tua bonitate mihi sunt concessa: respice jin me, et miserere mei. Arnen.

AD ORATE FRATRES.

Suscipiat Dominus Sacri- ficium de manibus tuis, ad laudem et gloriam nominis sui, ad utilitatem quoque nostram, totiusque Ecclesiae suae sancta.

j Repete hic, si libet: Veni, sancte Spiritus , etc. Vide pag. 26.

AD PRAEFATIONEM.

Sursum corda. Habemus

PRO SACRIFICIO MISSjE. 81

ad Dominum* Gratias aga- mus Domino Deo nostro. Di- gnum et justum est. Vere dignum et justum est, ae- quum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine sancte, Pa- ter omnipotens, aeterne Deus; per Christum Dominum no- strum. Per quem Majesta- tem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tre- munt Potestates. Coeli coe- lorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti ju- beas deprecamur, supplici confessione dicentes : San- ctus, Sanctus, Sanctus, Do- minus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Bene- dictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

ORATIO AD MEMENTO ,

Seu ad memoriam pro vivis.

Memento, quaesumus, Do- mine, per passionem et mor- tem dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi, in primis Ecclesiae tuae san- cta, eamque ceu Sponsam ejusdem Filii tui protege, sanctifica et exalta: Praesi- des ac Ministros ipsius Spi- ritu sancto reple , ut omnes illorum doctrina et exemplo proficiant ad majorem No- minis tui gloriam.

Memento etiam, Domine, parentum meorum, fratrum, sororum et amicorum NN. omniumque, pro quibus ora- re teneor, et tu me vis orare. Da his omnibus uberem in praesenti vita gratiam, et gloriam in futura.

AD ELEVATIONEM,

Dic orationem sancti Tho - mce Aquinatis .

Adoro te devote, latens Dei- tas,

Quae sub his figuris vere la- titas :

Tibi se cor meum totum sub- jicit,

Quia te contemplans, totum deficit.

Visus, tactus, gustus, in te fallitur ,

Sed auditu solo tuto creditur. Credo quidquid dixit Dei Filius ,

Nil hoc verbo Veritatis ve- rius.

In Cruce latebat sola Dei- tas,

At hic latet simul et huma- nitas:

Ambo tamen credens, atque confitens,

Peto quod petivit latro poe- nitens.

Plagas, sicut Thomas, non intueor,

Deum tamen meum te con- fiteor.

Fac me tibi semper magis credere,

32 PRECES

In te spem habere, te dili- gere.

0 memoriale mortis Domini, Panis vivus, vitam praestans homini ,

Praesta meae menti de te vi- vere,

Et te illi semper 'dulce sa- pere.

Pie pelicane, Jesu Domine, Me immundum munda tuo Sanguine :

Cujus una stilla salvum 'fa- cere

Totum mundum quit ab om- ni scelere.

Jesu, quem velatum nunc aspicio ,

Oro fiat illud , quod tam sitio :

Ut te revelata cernens fa- cie,

Visu sim beatus tuae gloriae. Arnen.

POST ELEVATIONEM CALICIS.

Domine Jesu Christe, vere tu es Deus absconditus, quem sub panis et vini speciebus modo adoravi. Ne sinas, ob- secro, ut pretiosus ille San- guis tuus pro me frustra olim in ara crucis sit effusus, sed per passionem et mortem tuam in numerum electorum tuorum admitti, et te reve- lata facie aeternum aspicere et amplecti merear. Arnen.

AD MEMENTO PRO DEFUNCTIS.

Memento etiam, Domine,

famulorum, famularum que tuarum , qui nos praecesse- runt cum signo Fidei, et dormiunt in sancta pace.

Ipsis, Domine, et omni- bus in Christo quiescenti- bus locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas de- precamur.Per eumdem Chri- stum Dominum nostrum. Arnen.

Nobis quoque peccatori- bus , famulis tuis de multi- tudine miserationum tua- rum sperantibus , partem aliquam et societatem do- nare digneris cum tuis San- ctis NN., intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae, quaesu- mus, largitor admitte. Per Christum Dominum no- strum. Arnen.

Orationem Dominicam re- cita cum Sacerdote .

Pater noster, etc.

Perge cum eodem Sacerdote:

Libera nos, quaesumus, Domine , ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris : et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genitrice Ma- ria, cum beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, et omnibus Sanctis, da propitius pacem in die- bus nostris, ut ope miseri- cordiae tuae adjuti, et a pec- catis simus semper liberi, et ab omni perturbatione

PRO SACRIFICIO MISSJE. 33

gecuri. Per eumdem Domi- num nostrum , etc.

Pax Domini sit semper nobiscum. Arnen.

Agnus Dei, qui tollis pec- cata mundi , miserere no- bis. Sic ter dicitur ; tertia autem vice pro Miserere no- bis , dicitur : Dona nobis pacem.

PRiE PARATIO AD COMMUNIO- NEM SPIRITUALEM.

Domine Jesu Christe, FiP Dei vivi , qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto , per mortem tuam mundum vivificasti , libera me, per lioc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum, ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis , et fac me tuis semp er inhaerere mandatis, et a te numquam separari permittas. Qui cum eodem Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Arnen.

Perceptio Corporis tui, Domine Jesu Christe, quod ego indignus spiritualiter sumere praesumo , non mihi proveniat in judicium et condemnationem : sed pro tua pietate prosit mihi ad t ut amentum mentis et cor- poris , et ad medelam per- cipiendam. Qui vivis , etc. Dic deinde ter cum Sacer- dote :

Domine, non sum dignus,

COSLEST. PALM.

ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo , et sanabitur anima mea.

Hic cogita communicare cum Sacerdote , et dic: Corpus Domini nostri Je- su Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Arnen.

Hic Christum quasi prcesen- tem complectere , et dic \ Inveni quem diligit ani- ma mea , tenui eum , nec dimittam.

0 sacrum convivium , in quo Christus sumitur, reco- litur memoria passionis ejus; mens impletur gratia , et futurae gloriae nobis pignus datur !

Anima Christi, etc. Vide N. XIX.

AD COLLECTAM.

Gratias ago tibi, Domine Jesu, quod me hujus tui sanctissimi Sacrificii parti- cipem fecisti , quo amaris- simae passionis acmortis tuae memoriam innovavi. Fac , oro , ut ejusdem Mysterii virtute et operatione , in fide , spe et charitate per- severem, vitamque aeternam consequar. Arnen.

OBLATIO.

Placeat tibi , sancta Tri- nitas, obsequium servitutis meae : et praesta, ut Sacrifi» cium , quod oculis tua ma- jestatis cum sacerdote indi- 3

34 PRECES PRO SACRIFICIO MISSAS.

gnus obtuli , tibi sit acce- ptabile,mihique et omnibus pro quibus illud obtuli, sit, . te miserante , propitiabile. Per Christum Dominum no- strum. Arnen.

AD BENEDICTIONEM.

Benedicat nos omnipotens Deus , Pater , et Filius , et Spiritus sanctus. Arnen.

INITIUM SANCTI EVANGELII

SECUNDUM JO ANNEM.

In principio erat Verbum , et Verbum erat apud Deum: et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum , et lux in tene- bris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui no- men erat Joannes.Hic venit in testimonium, ut testimo- nium perhiberet de lumine: ut omnes crederent per il- lum. Non erat ille lux , sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera , quae illuminat omnem homi- nem venientem in hunc mun-

dum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est : et mundus eum non cognovit. In propria venit : et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum , dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui cre- dunt in nomine ejus : qui non ex sanguinibus , neque ex voluntate carnis , neque ex voluntate viri : sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est : et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus : gloriam quasi Unige- niti a Patre, plenum gratiae et veritatis. AI. Deo gratias.

Ps. 116. Ut omnes gentes Deum laudent.

Laudate Dominum omnes gentes : * laudate eum om- nes populi.

Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: *et veritas Domini manet in aeternum.

Gloria Patri , et Filio, et Spiritui sancto.

Sicut erat in principio , et nunc , et semper , et in saecula saeculorum. Arnen.

Dies et actus nostros in sua pace disponat Dominus omnipotens. Arnen.

ALIUS MODUS PIE AUDIENDI MISSAM,

PERBREVES MEDITATIONES DE PASSIONE ET MORTE CHRISTI, PIOSQUE AFFECTUS.

ANTE SACRUM.

Dum Sacerdos expecta- tur, memineris Ccence ulti- mce , in qua Christus Sacrifi- cium Missce instituit , seque nobis omnibus in cibum de- dit. Nonne par est , ut hujus charitatis excessum agnos- cas ?

AFFECTUS.

Agnosco , Domine Jesu , cum dilexisses tuos , in fi- nem vere dilexisti eos. Joan. 13. 1.

Ecce enim parasti in con- spectu meo mensam adver- sus eos, qui tribulant me. Ps. 22. 6.

Tibi etiam sacrificabo nunc hostiam laudis, et no- men Domini invocabo. Psal- mus 115. 7.

AD DESCENSUM SACERDOTIS AB ALTARI , UT MISSAM INCHOET.

Considera Christum a Ccena (quce in monte Sion est habita) descendentem in hortum Gethsemani. Secuti sunt autem illum et disci- puli ejus. Lucce 22. 39. Et tu in tentatione a Deo tuo reced** ?

AFFECTUS.

Vivit Dominus , quoniam in quocumque loco fueris , Domine mi , ibi erit servus tuus. 2. Eeg. 15. 21.

Mihi adhaerere Deo bo- num est, ponere in Domino Deo spem meam.Ps. 72.27.

Domine , te cum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Lucce 22. 33.

AD CONFESSIONEM.

Contemplare Christum in agonia orantem , quando fa- ctus est sudor ejus , sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Lucce 22. 44. Sanguinem hunc peccata tua expresserunt , et de his non dolebis ?

AFFECTUS.

Quis dabit capiti meo aquam , et oculis meis fon- tem lacrymarum, et plorabo die ac nocte ? Jerem. 9.1.

Pater , peccavi in coelum et coram te ; jam non sum dignus vocari filius tuus. Lucce 15. 18.

Deus, propitius esto mihi peccatori. Lucae

36 ALIUS

AD OSCULUM ALTARIS , ET INTROITUM.

Considera , quomodo Ju- dasoscido Christum tradat. An non et tu similis es tradi- tor, dum exiguam volupta- tem, posthabito Jesu, am- plecteris ?

AFFECTUS.

Ne reputes mihi. Domine mi, iniquitatem, neque me- mineris injuriarum servi tui. Eeg. 19. 19.

Iniquitatem meam ego cognosco. Ps. 50. 4.

Domine , miserere mei. Ps. 40. 5.

AD KYRIE ELEISON.

Meditare ternam Petr i ne- gationem, qui non resipuit , nisi postquam Dominus il- lum respexit . Lucae 22. 61. Quoties et tu Dominum tuum Jesum coram homi- nibus erubescis, et negas ? quando resipisces ?

AFFECTUS.

Peccavi, Domine. 2. Eeg. 12.13.

Ne projicias me a facie tua. Ps. 50. 12.

Respice in me , et mise- rere mei. Ps. 24. 16.

AD GLORIA, SI DICATUR.

Meditare Judceorum exaltationem ad Christi opprobria et cruciatus. An non et tu inter illos es, qui

MODUS

exultant in rebus pessimis ? Prov. 2. 14.

AFFECTUS.

Quid loquar , aut juste potero obtendere? Deus in- venit iniquitatem servi sui. Gen. 44. 16.

Converte nos, Deus salu- taris noster, et averte iram tuam a nobis. Ps. 84. 4.

Laetabor et exultabo in te, Domine. Ps. 9. 2.

AD COLLECTAM, EPISTOLAM, ET GRADUALE.

Meditare collectas populi accusationes , illusiones, alapas, sputa, etc. quce Christus in domo Annce et Caiphce subiit. Joan. 18.22. Christus tamquam agnus co- ram tondente se obmutuit ; tu vero tam facile excandes- cis, et in alios inveheris ?

AFFECTUS.

Ubi est fortitudo et pa- tientia tua ? Job 4. 6.

Tu es patientia mea. Do- mine. Ps. 70. 5.

Pone, Domine, custodiam ori meo , et ostium circum- stantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae. Ps. 140. 3.

AD EUANGELIUM , QUOD SA- CERDOS AD ALTERAM AL- TARIS PARTEM TRANSIENS, LEGIT.

Meditare, quomodo Chri-

PIE AUDIENDI MISSAM. 37

stus a Caipha ad 'Pilatum raptus , et de doctrina sua Ev angelica inter rogatus, et reprehensus fuerit. Lucae 23. Quanti tu tam pretiosam Jesu doctrinam facis ? Quam sollicite illam exci- pis , aliisque tradis ?

AFFECTUS.

Gressus meos dirige se- cundum eloquium tuum , et non dominetur mei omnis injustitia. Ps. 118. 133 .

Lucernapedibus meisver- bum tuum. Ibid. 105.

Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Ps. 50. 14.

AD CREDO, SI DICATUR.

Meditare , quomodo Chri- stus a Pilato mittatur ad Herodem , et ab hoc (cum speratum signum non impe- trasset) in veste alba tam- quam homo fatuus, cui cre- dendum non sit, ad Pilatum remittatur. Lucse 23. Nonne et tu inter illos es, qui ut cre- dant, volunt a Christo sig- num videre ? Matth. 12. 59 ,

AFFECTUS.

Beati, qui non viderunt , et crediderunt. Joan.20.29.

Credo , Domine ; adjuva incredulitatem meam.ilfarc. 9. 23.

In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit

semetipsum pro me, Gal.

2. 20.

AD OBLATIONEM.

Meditare Christi resigna- tionem, et oblationem sui ad omnia pro gloria Patris sui, et redemptione generis hu- mani toleranda. Ps. 39. Quam tu paratus es ad tole- rantiam rerum adversa- rum ?

AFFECTUS.

Et ego in flagellaparatus sum. Ps. 37. 18.

Calicem salutaris acci- piam, et nomen Domini in- vocabo. Ps. 115. 4.

Confirma boc, Deus, quod operatus es in me. Ps. 67. 31,

AD LOTIONEM MANUUM.

Meditare Pilatum excu- sationem iniquissimi facti sui lotione manuum suarum quaesivisse, reipsa autem scelus non evitasse. Matth. 27. 24. Quoties et tupeccata tua occultare, et excusatio- nem illis praetendere niteris, sicque illa potius auges quam minuis ?

AFFECTUS.

Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Ps. 31. 6.

Deus tu scis insipien- tiam meam , et delicta mea a te non sunt abscondita» Ps. 68. 6.

38 auus

Si voluero contendere te- cum, non potero tibi re- spondere unum pro mille. Job 9. 3 .

AD 0$ATE FRATRES.

Meditare Christum a Pim lato condemnandum populo in corona spinea , vesteque purpurea sisti. Joan. 19. 4. Quomodo subsistes, o homo, ubi coram judice Christo in novissimo die comparebis ?

AFFECTUS.

Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me , et abscondas me, donec per- transeat furor tuus ? Job . 14. 13.

Dimittam adversum me eloquium meum , loquar in amaritudine animae meae , dicam Deo : Noli me con- demnare. Job. 10 1. 1

Ecce enim in iniquitati- bus conceptus sum. Psalm. 50. 6 .

AD PRAEFATIONEM.

Meditare eosdem Judaeos, qui quinque ante diebus Ho- sanna Christo acclamarunt , nunc vociferari: Crucifige, crucifige eum. Joan. 19. 6. Numquid similis in te est inconstantia ?

AFFECTUS.

Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non mo-

MODUS.

veantur vestigia mea. Ps. 16. 6.

Confirma me in verbis tuis. Ps. 118. 28.

Tenebit me dextera tua. Ps. 138. 9.

SUB CANONE.

Meditare, quomodo Jesus bajulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum. Joan. 19. 17. Audis- ne vocem Christi ? Qui vult post me venire , abneget semetipsum , et tollat cru- cem suam , et sequatur me. Matth. 16. 24.

AFFECTUS.

Trahe me post te , cur- remus in odorem unguento- rum tuorum. Cantic. 1. 3.

Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Gal. 6. 14.

Exeamus igitur ad eum extra castra , improperium ejus portantes. Hebr. 13. 13.

AD ELEVATIONEM SACRAE HOSTIAE.

Meditare, Christum ma- nibus pebibusque cruci affi- xum, toti orbi spectabilem proponi. Mare. 15.25. Vide, o homo Redemptorem tuum; quo hactenus affectu illum complexus es, qui expansis hic brachiis te ad ample- xum suum invitat ?

PIE AUDIENDI MISsXSL 39

AFFECTUS.

Dilectus meus mihi , et ego illi. Cant. 2. 16 .

Nuntiate ei quia amore langueo. Ibid. 5. 8.

Quis nos separabit a cha- ritate Christi ? tribulatio , an angustia? Certus sum quia neque mors , neque vita , neque creatura ulla poterit nos separare a cha- ritate Dei, quae est in Chri- sto Jesu Domino nostro. Bom. 8. 35. 38.

AD ELEVATIONEM CALICIS.

Meditare , quam copiose Christus ex sacris quinque vulneribus sanguinem in ablutionem peccatorum tuo- rum effuderit. Quin , o pec- cator , accurris , ut munde- ris, haurias que in gaudio de fontibus Salvatoris ? Isaice 12.

AFFECTUS.

Amplius lava me ab ini- quitate mea, et a peccato meo munda me. Ps. 50. 3 .

Quis potest facere mun- dum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es ? Job. 14. 4.

Cor mundum crea in me, Deus. Ps. 50. 11.

POST ELEVATIONEM,

Meditare , quomodo , Chri- sto crucifixo, a sexta hora

tenebrae factae sunt super universam terram usque ad h oram nonam. Matth. 27.45 . Quales erunt tenebra infer- nales /Matth. 25. 30.

AFFECTUS.

Dimitte me , ut plangam paululum dolorem meum : antequam vadam , et non revertar, ad terram tene- brosam, et opertam mortis caligine. Job. 10. 20.

Forsitan tenebrae concul- cabunt me. Ps. 138. 10.

AD MEMENTO PRO DEFUNCTIS.

Illuminare, o Jesu, his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Lue. 1. 79.

AD PATER NOSTER.

Meditare septena Christi verba , ah ipso in cruce pro- lata. 1. Christus pro inimicis oravit; quid tu facis ? 2. La- tro pcenitens coelum obti-' nuit; disce tam serio (non tam sero) agere poeniten- tiam. 3. Mater Joanni , hic illi commendatur; cui te melius commendes? 4. Chris- tus se derelictum queritur , et tu solatia tibi deberi pu- tes? 5. Sitivit Christus salu- tem tuam, et tu eam nauseas? 6. Christus consummatum esse tormentum suum indi- cavit; sic omnia tua bona et mala consummabuntur . 7. Denique spiritum tuum, exemplo Christi, commenda

40 ALTUS

in manus Pa tris tui coeles- tis. Lucae 23. 46.

AFFECTUS.

1. Et nos dimittimus de- bitoribus nostris. Mattii. 6. 12.

2. Fac et me audire: Ho- die mecum eris in paradiso. Lucce. 23. 43.

3. 0 Maria , ecce ego filius tuus. Joan. 19. 26.

4. Ne derelinquas me, do- mine Deus meus, ne disces- seris a me. Ps. 37. 22.

5. Sitivit in te anima mea. Ps. 62. 2.

6. Felix, qui cursum con- summavit, fidem servavit. 2. Ti m . 4. 7.

7. In manus tuas commen- do spiritum meum. Lucce 23.46.

AU DIVISIONEM S. HOSTIiE.

Meditare animce Christi a corpore separationem. Mattii. 27. 50. Statutum est omnibus hominibus semel moH .Hebr.9. 27.

AFFECTUS.

Moriatur anima mea mor- te justorum! Num 23.10.

Sive vivimus, sive mori- mur, Domini sumus. Eom. 14.8.

Beati mortui , qui in Do- mino moriuntur. Apoc. 14. 13 .

MODUS.

AD AGNUS DEI , SACERDOTE PECTUS TUNDENTE.

Meditare , quomodo multi eorum , qui viderant Chri- stum in cruce morientem , percutientes pectora sua, redierunt. Lucae 23. 48. An non et tuum 'pectus in si- gnum veri doloris depecca - tis tuis percutias ?

AFFECTUS.

Percutio , Domine, cum publicano pectus meum , et dico : Propitius esto mihi peccatori. Lucce 18. 23.

Et nunc, Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis , neque reminiscaris delicta mea , vel parentum meorum. Tob. 3. 3.

Cito anticipent nos mise- ricordiae tuae. Ps. 78. 8.

AD COMMUNIONEM SACERDO- TIS.

Meditare sepulturam Christi. Joan. 19. 41. Petit is a te pro sepulchro cor tuum.

AFFECTUS.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Ps. 56. 10.

Surge, Domine, inrequiem tuam, tu et arca sanctifica- tionis tuae. Psalm. 131. 8 .

Gaudebit tecum cor meum. Prov.23. 15.

PIE AUDIENDI MISSAM. 41

AD COLLECTAS ULTIMAS, SEU

PRECES QUAS ELATA VOCE

LEGIT AUT CANIT SACER- DOS.

Meditare Icetam ac glo- riosam Christi resurrectio- nem. Mare. 16. 6. Mortui estis ( inquit Apostolus ad Coloss. 3. 3. ) et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.

AFFECTUS.

Salvatorem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit cor- us humilitatis nostras, con- guratum corpori claritatis suae. Phil. 3. 20. 21.

Quando veniam, et appa- rebo ante faciem Dei? Ps. 41. 2.

Cupio dissolvi , et esse cum Christo. Phil. 1. 23.

AD BENEDICTIONEM.

Meditare, quomodo Chri- stus in coelum ascendens benedixerit Discipulis suis. Mare. 16. 19. In hoc vocati estis, ut benedictionem hae- reditate possideatis. 1. Pet. 3. 9 .

AFFECTUS.

Salvum fac populum tuum Domine, et benedic haere- ditati tuae. Ps. 27. 12.

Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Ps. 66. 6.

Beati, qui habitant in do-

mo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Ps. 83. 5.

OBLATIO PERACTI SACRI- FICET.

Suscipe, sancta Trinitas sacrificium hoc Corporis et Sanguinis Domini nostri Je- su Christi, quod divinae Ma- jestati tuae in memoriam ejusdem passionis et mortis obtuli: cujus infinitis meri- tis, oro, delicta, et negli- gentiae meae omnes compen- sentur. Quoniam ipse est propitiatio pro peccatis no- stris. Arnen. 1. Joan. 4. 10.

AFFECTUS

Amantis animee in Deum hominem pro nobis crucifi- xum S. Francisci Xaverii. 0 Deus, ego amo Te,

Nec amo Te, ut salves me, Aut , quia non amantes Te iEterno punis igne.

Tu, tu, mi Jesu, totum me

Amplexus es in cruce , Tulisti clavos, lanceam, Multamque ignominiam, Innumeros dolores,

Sudores et angores ,

Ac mortem. Et haec propter me,

Ac pro me peccatore !

Cur igitur non amem Te, 0 Jesu amantissime? Non, ut in coelo salves me, Aut, ne aeternum damnes me;

42 PRECES RECITARI S0LIT2E

Nec praemii ullius spe; Solum, quia Rex meus es,

Sed, sicut Tu amasti me, Et solum, quia Deus es.

Sic amo, et amabo Te : Arnen.

PRECES

recitari solitae IN MISSIS

Jesu, Salvator mundi, ex- audi preces supplicum.

^ Miseremini mei, misere- mini mei, saltem vos, amici mei ; quia manus Domini tetigit me.

Noctem verteruntin diem, et rursum post tenebras spe- ro lucem,

Jesu, Salvator, etc.

PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS.

Pelli meae , consumptis carnibus, adhaesit os meum.

Miseremini, etc.

Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?

Jesu Salvator, etc.

_ Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpe- tua luceat eis.

Miseremini, etc.

Sequentia e Missa Defunctorum.

Dies irae, dies illa Solvet saeculum in favilla, Teste David cum Sibylla. Quantus tremor est futu- rus ,

Quando Judex est ventu- rus

Cuncta stricte discussurus! Tuba mirum spargens so- num

Per sepulchra regionum, Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura, Cum resurget creatura , Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,

In quo totum continetur, Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit, Quidquid latet, apparebit: Nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc di-j cturus?

Quem patronum rogaturus , Cum vix justus sit securus?

Rex tremendae Majestatis, Qui salvandos salvas gra- tis,

Salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie Quod sum causa tuae viae,

Ne me perdas illa die.

IN MISSIS PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS. 43

Quaerens me sedisti las- sus,

Redemisti crucem passus, Tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis.

Ingemisco tamquam reus , Culpa rubet vultus meus, Supplicanti parce, Deus.

* Qui Mariam absolvisti.

Et latronem exaudisti ,

Mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sunt di- gnae :

Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis , Flammis acribus addictis, Yoca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis , Gere curam mei finis.

Lacrvmosa dies illa,

Qua resurget ex favilla Judicandus homo reus!

Huic ergo parce, Deus: Pie Jesu Domine ,

Dona eis requiem.

Arnen.

Miserere mei, Deus, * se- cundum magnam misericor- diam tuam.

Et secundum multitu- dinem miserationum tua- rum : * dele iniquitatem meam.

Amplius lava me ab ini-

quitate mea,* et a peccato meo munda me.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, * et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi et ma- lum coram te feci: * ut ju- stificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Ecce enim in iniquitati- bus conceptus sum,* et in peccatis concepit me mater mea.

Ecce enim veritatem di- lexisti : * incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo , et mundabor : * lavabis me , et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabis gau- dium et laetitiam, * et exul- tabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a pec- catis meis, * et omnes ini- quitates meas dele.

Cor mundum crea in me , Deus , * et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me a facie tua, * et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Redde mihi laetitiam sa- lutaris tui , * et spiritu prin- cipali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas,* et impii ad te conver- tentur.

Libera me de sanguini- bus , Deus , Deus salutis

44 PRECES RECITARI SOLITA

meae, * et exultabit lingua mea justitiam tuam.

Domine, labia mea ape- ries,* et os meum annun- tiabit laudem tuam.

Quoniam si voluisses sa- crificium, dedissem utique: * holocaustis non delecta- beris.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contri- tum et humiliatum, Deus, non despicies.

Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua , Sion : * ut aedificentur muri Jeru- salem.

Tunc acceptabis sacrifi- cium justitiae , oblationes, et holocausta : * tunc im- ponent super altare tuum vitulos.

De profundis, etc. Vide supra, p. 18.

Eequiem aeternam, etc.

Et lux perpetua, etc.

Libera me, Domine, de morte aeterna, in die illa tremenda :

Quando coeli movendi sunt et terra:

Dum veneris judicare sae- culum per ignem.

Tremens factus sum ego , et timeo , dum discussio venerit, atque ventura ira.

Quando, etc.

Dies illa , dies irae , cala- mitatis et miseriae, dies ma- gna, et amara valde.

- Dum veneris, etc.

Eequiem aeternam dona eis, Domine.

Et lux perpetua luceat eis.

Libera, etc.

Kyrie eleyson. Christe , eleison. Kyrie , eleyson.

Pater noster, etc. secreto.

Et ne nos inducas in tentationem.

r. Sed libera nos a malo.

V. A porta inferi.

R. Erue , Domine , ani- mas eorum.

t. Domine, exaudi ora- tionem meam.

r. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

OREMUS.

Deus, qui inter Aposto- licos Sacerdotes , famulos tuos Pontificali (seu Sacer- dotali) fecisti dignitate vi- gere : praesta, quaesumus, ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio.

Deus, veniae largitor et humanae salutis amator , quaesumus clementiam tuam; ut nostrae congregationis fratres, propinquos et bene- factores, qui ex hoc saeculo transierunt , beata Maria semper Virgine interce- dente cum omnibus Sanctis tuis , ad perpetuae beatitu- dinis consortium pervenire concedas.

IN MISSIS PRO FID

Fidelium, Deus, omnium Conditor et Redemptor , animabus famulorum , fa- mularumque tuarum remis- sionem cunctorum tribue peccatorum : ut indulgen- tiam , quam semper optave- runt, piis supplicationibus consequantur. Qui vivis et regnas, etc.

t-Requiem aeternam dona eis, Domine.

$.Et lux perpetua luceat eis.

t. Requiescant in pace.

R. Arnen.

In die Commemorationis omnium defunctorum, omis- sis precibus, dicitur Oratio prcecedens: Fidelium Deus, et in fine : Qui vivis et re gnas cum Deo Patre in uni- tate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

r. Arnen.

Requiem aeternam, etc.

Requiescant, etc.

In die obitus vel deposi- tionis.

ORATIO.

Absolve, quaesumus, Do- mine, animam famuli tui N. ( vel famulae tuae N. ) ut defunctus [vel defuncta) sae- culo tibi vivat: et quae per fragilitatem carnis humana

KL1BUS DEFUNCTIS. 45

conversatione commisit, tu venia misericor dissim ae pie- tatis absterge. Per Domi- num nostrum, etc.

Pro defuncto Episcopo .

ORATIO.

Deus, qui inter Aposto- licos Sacerdotes, famulum tuum 1ST. Pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eorum quo- que perpetuo aggregetur consortio. Per Dominum no- strum, etc.

Pro Sacerdote dicitur ea- dem Oratio : sed loco Pon- tificali dicitur Sacerdotali.

Pro patre vel matre defuncta.

ORATIO.

Deus, qui nos patrem et matrem honorare praecepi- sti : miserre clementer ani- mae patris mei N. (vel matris meae N.) meque eum (vel eam) in aeternae claritatis gaudio fac videre. Per Do- minum, etc.

Pro utroque simul dicitur animabus patris et matris meae, meque eos, etc.

Pro defunctis fratribus , propinquis, benefactoribus. Oratio : Deus , veniae , etc, ut supra p. 44.

VI

PRECES ANTE CONFESSIONEM.

ORATIO.

Examini conscienti ce praemittenda , ad agendas Deo gratias pro beneficiis acceptis, atgue etiam ad peccatorum cognitionem et veram de iis contritionem obtinendam.

0 clementissime Deus, gratias tibi ago maximas, quod, spectata summa mea negligentia , in graviora etiam peccata non cecidi, et in hoc miserrimo meo statu , te miserante , non sum mortuus; etsi adhuc ingratum me semper prae- bui, jam equidem firmiter statuo, memori usque ani- mo pro tantis beneficiis te laudare atque benedicere Deum meum ac Dominum, in saecula saeculorum. Arnen.

Illumina me , Domine , qui observasti omnes vias meas, et vestigia pedum meorum considerasti. 0! veni, lux vera, et pelle te- nebras cordis mei , ut vi- deam quid in me displicear Tibi, et ut omnia peccata mea corde contrito deflere , eaque rite confiteri, et serio emendare valeam.

Suscipe confessionem me- am, et parce mihi, beni- gnissime Domine Jesu Chri- ste , quem ego peccator non sum dignus nominare, quia te multum offendi, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ecce flector coram Te supplex, o Deus, o Bonitas infinita, et con- fundor, et erubesco levare faciem meam ad Te, quo- niam iniquitates meae mul- tiplicatae sunt, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Sed Tu, clementissime Jesu, propitius esto milii peccatori. Ne in furore tuo arguas me, Domine, neque projicias me a facie tua, o bone Jesu, qui dixisti : Nolo mortem peccatoris , sed ut magis convertatur et vivat. Suscipe, quaeso, me poenitentem, et ad Te corde contrito revertentem. Tu Salvator meus es, et Deus meus , ego servus tuus , quamvis malus, quamvis in- dignus et peccator. Sed par- ce, o pie Jesu, qui in cruce mortuus es, ut peccatores salvos faceres. Ad quem con- fugiam, nisi ad Te, qui spes mea es et salus mea? si tu

PRECES ANTE CONFESSIONEM. 47

me rejicis, quis me reci- piet ? quem adjutorem quie- ram ? quis medebitur ini- quitatibus meis ? Miserere mei , o benignissime Do- mine , et servi tui cor con- tritum et humiliatum ne de- spicias. Da mihi , obsecro , veram et perfectam pecca- torum meorum contritio- nem , ut illa ex intimo cor- dis dolore detester. Emitte, piissime Deus, meritis Im- maculatae Virginis Mariae et Sanctorum tuorum , lucem tuam in animam meam, quae omnes defectus meos mihi ostendat, quos jam confiteri me oportet.

Adjuva me gratia tua, ut illos integre, humiliter , et corde contrito sacerdoti vicario tuo explicare , de illis dolere , et plenam om- nium remissionem a tua bo- nitate infinita obtinere pos- sim. Arnen.

O clementissima Virgo , Jesu Christi Redemptoris mei mater dilectissima, mi-

serere mei , et intercede pro me ad Dominum Jesum Filium tuum , et Deum meum. Impetra mihi ple- nam eorum remissionem , et perfectam vitae emenda- tionem , ad animae meae sa- .lutem, et tuam tuique Filii Jesu gloriam sempiternam. Arnen.

Eamdem a te gratiam submisse peto , o sancte mi Custos Angele , et a vobis , o sancti Patroni mei, san- cte Petre , sancta Magda- lena, et omnes Sancti et Sanctae Dei; intercedite pro me peccatore , de peccatis poenitentiam agente , jam- que ea confiteri et emen- dare volente. Arnen.

Hac oratione examini •praemissa, cogita, tibi prae- sentem esse Deum Judicem, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, JRecogita pecca- ta tuain amaritudine animae tuae, et diligenter inquire in omnes tuas cogitationes , verba, opera, etc .

i

43

PRECES

TABULA PECCATORUM

QUIBUS HOMO MAXIME OBNOXIUS ESSE SOLET.

COGITATIONES.

Toties.. ..inhaesi voluntario cum consensu cogitatio- nibus.

Superbis.

Otiosis,

Vagis in oratione,

Impuris,

Cupidis,

Invidiosis,

Iracundis cum odio, Vindicativis,

Suspiciosis , cum temerario judicio,

Fraudulentis,

Blasphemis,

Haereticis,

Desperabundis.

VEEBA.

Toties.... cum scandalo vel detrimento proximi locu- tus sum verba

Otiosa,

Jactatoria,

Superba,

Impudica,

Irrisoria,

Maledica,

Execratoria,

Blasphema,

Detractoria,

Contumeliosa,

Mendacia , cum juramento ,

Ironica,

Fraudulenta,

Adulatoria,

Seductoria.

OPERA.

Toties.... peccavi his operibus :

Fui otiosus.

Neglexi ista....

Pecuniam inutiliter im- pendi.

Orationes, ad quas obligor, omisi.

Concionem neglexi.

Dies Festos male impendi.

Jejunia \iolavi.

Superbus fui in vestibus , etc.

Avarus et durus in paupe- res.

Impudicus mecum vel cum aliis.

Intemperans in cibo et potu.

Segnis in rebus divinis.

Injuriam feci.

Furatus sum tantum....

Fraudes exercui.

Laesi in corpore vel honore alium.

Inobediens fui.

Contumax.

Seduxi alios.

Scandalum dedi grave , tot et talibus, etc.

ANTE CONFESSIONEM.

49

EXAMEN PRO CONFESSIONE GENERALI.

Circa peccata gravia, nu- merus, quantum fieri potest, et circumstantiae notabiliter aggravantes , aut speciem malitiae mutantes, necessa- rio explicandae sunt . Nec reticendum est, si alios ad flagitia seduxerimus , vel scandalum dederimus .

I. PRAECEPTUM DECALOGI.

Ego sum Dominus Deus tuus: non habebis deos alienos coram me, nec fa- cies tibi sculptile, ut ado- res illud.

Fecitoties confessiones sa- crilegas , omittendo volun- tarie unum vel plura gravia peccata, vel non eliciendo dolorem et propositum serio me emendandi. In tali statu toties.... communionem fre- quentavi.

Dubitavi de aliquo fidei articulo advertenter et vo- luntarie, nec restiti, toties.

Legi libros haereticos, su- perstitiosos, prohibitos, etc. Dedi eosdem tot aliis legen- dos....

Gravibus superstitionibus fidem adhibui , iis usus sum, et alios in easdem in- duxi....

Desperavi de emendatione vitae, vel impetranda pecca- torum meorum venia. Con-

fessionem diu distuli, etiam in vitae periculo constitutus. Murmuravi contra Deum, vel eumdem blasphemavi.

In imprecationibus Sacra- menta et vulnera Christi no- minavi.

Complacentiam habui in tali peccato commisso.... et de illo gloriatus sum.

Superbivi de donis gratiae et naturae, eaque meis me- ritis , non divinae gratiae at- tribui.

II. PRAECEPTUM.

Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.

Juravi falsum (vel dubi- tans de veritate) per Deum, vel animam, etc.

Cum juramento promisi me malum grave facturum, animo servandi.... Hoc vero juramentum non tenemur nec debemus servare .

Rem licitam juravi animo non servandi.,..

Affirmavi falsum cum im- precatione, v. g.: Deus me puniat; non fiam salvus: diabolus me auferat; non discedam ex hoc loco, etc. Maxime cavendae sunt for- mulae hujusmodi : Quam vere Deus vivit, etc.

Votum hoc feci, et non servavi....

4

50 PRECES

Verba sacra ad facetias et inhonesta applicavi....

Nomen Domini sine reve- rentia nominavi....

HI. PRAECEPTUM.

Memento ut diem Sabbati sanctifices.

Missam die Dominico vel Festo non audivi, cum pos- sem , vel notabilem illius partem neglexi, veniendo post Evangelium. In eadem multum fabulatus sum.... Aut mea culpa fui diu distra- ctus.... alios quoque in illa turbavi.

Ecclesiastici et Beligiosi hic circa Horas canonicas sese examinent.

Feci opera servilia diebus Dominicis vel Festis.... vel hos dies lusibus, conviviis, compotationibus, pravis col- loquiis, occupationibus lu- crosis , aut profanis , cum neglectu concionum , etc. transegi, vel per meos ejus- modi res fieri permisi.... i Divini hujus et Ecclesiae praecepti finis est, non solum abstinere a servili opere, nec otio, aut insolentiis, aut aliis occupationibus diem transi- gere, sed illum religiose Deo impendere.

IV. PRAECEPTUM.

Honora patrem tuum et ma- trem tuam, ut sis longae- vus super terram. Parentes, aut superiores

graviter offendi tali modo .... v. g. illos laesi, vel execra- tus sum, vel mortem optavi. In rebus decentibus me iis opposui, detraxi, etc.

Non subveni parentibus in necessitate , cum possem. Testamentum illorum et ul- timam voluntatem non sum executus....

Videant parentes , an e contrarioliberos ad iracun- diam provocaverint, hos aut domesticos suos in rebus di- vinis impediverint , etc .

V. PRJECEPTUM.

Non occides.

Odio gravi aliquem sum persecutus tam diu , vulne- ravi, aut aliter lassi, vel id facere optavi ; non me con- ciliavi ei , dnm ad Sacra- menta Confessionis et Com- munionis irem.

Optavi aliis mortem, vel damnum; aut gavisus sum, dum mors aut malum illis eveniret.

De bono illorum dolui.

Affeci alios injuria, ca- lumniis , contumeliis , etc. Suscitavi inter illos per su- surrationem , aut similes modos, discordias.

Miseris in extrema neces- sitate , cum possem , non subveni.

VI. ET IX PRAECEPTUM.

Non moechaberis: Non

ANTE CONFESSIONEM. 51

concupisces uxorem proxi- mi tui.

Qui in statu conjugali de- gunt, examinent se , an re aut modo contrahujus status decentiam deliquerint. Non enim conjunguntur Chris- tiani sicut gentes, quae igno- rant Deum. Toh. 8. 5. Filii quippe Sanctorum sumus.

Cogitationibus lascivis vo- luntarie inhaesi, iisque me oblectavi , cum desiderio eccandi circa personas li- er as , vel conjugatas, vel , etc. toties.

Osculis, aspectu, vel im- puro contactu hac vel illa ra- tione, me cum vel cum aliis peccavi, toties.

Verbis, cantilenis, libris impuris sum usus, aliosque seduxi.

Munusculis , blanditiis , etc. ad peccandum conatus sum allicere.

In consuetudine talium peccatorum haesi, tamdiu .

Quae praeterea circa hanc materiam committi possunt, cuilibet conscientia dictabit. Omnia vero clare , breviter , etverecunde aperienda sunt tamquam gravissima, ut plu- rimum, animae vulnera.

VII. ET X. PRZECEPTUM.

Non furtum facies: non con- cupisces domum , non

agrum , etc.

F roximo per furtum, frau-

dem , vel alium illicitum modum, grave damnum in- tuli, tanti pretii; nondum restitui, cum possem.

Volui damnum alii infer- re , elfectu tamen ob defe- ctum occasionis non secuto. Vel concupivi res alienas. Lucrum aliorum impedivi.

Chartarum vel alearum lusu , potationibus , otio , aliisque similibus modis fa- cultates proprias, parentum, prolium, etc. inutiliter con- sumpsi.

Injustas lites et processus suscitavi vel fovi.

Simoniace comparavi mihi vel aliis beneficia ecclesia- stica, tot. ...tali via.... Pro- ventus juxta ratam, negle- cta horarum recitatione, non restitui Ecclesiae, nec in pau- peres distribui....

Ees inventas non restitui» cum possem: nec in usus pios illas converti....

Usuras illicitas tales exer- cui....

Debita persolvere distuli, neglexi, nolui.

Bene consideranda est sen- tentia S. Augustini. Epis. 5 4. ad Maced. post med. Si res aliena, propter quam pecca- tum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur.Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.

52

PRECES

YIH. PRiECEPTUM.

Non loqueris contra 'proxi- mum tuum falsum testi- monium.

Mentibus sum cum da-

Ecclesice praecepta, peccata capitalia , peccata in Spiri- tum sanctum, peccata in coelum clamantia, peccata aliena. Quae proinde subjici- mus.

mno proximi, gravi vel levi, in judicio vel extra illud, vel leviter, vel officiose; ex consuetudine sum menti- tus.

Detraxi graviter alienae famae, falsum crimen illi affigendo : vel occultum , licet verum, cum infama- tione proximi detegendo , secreta revelando, etc.

Temere alios judicavi in re gravi, etc.

Detrahentibus aures et animum benevolum prae- bui, promovi illorum ser- mones, laudavi, et, cum possem impedire , id non feci , etc. ; adulatus sum , etc.

Tam ad restitutionem ab- lati honoris, quam fortu- narum, quisque obligatur.

Susurronem egi. De quo crimine supra quoque facta est mentio : prceter eundum illud non est , cum sit gra- vissimum, et hoc tempore usitatissimum, de quo Eccli. 28. 16. Susurro et bilinguis maledictus.

Tametsi pleraque p eccata hic insinuata sunt, juvabit tamen , ne quid notabile prce- ter eas, percurrere quinque

QUINQUE PR2ECEPTA ECCLE- SLZE.

1. Statutos Ecclesiae fe- stos dies celebrato. 2. Sa- crum Missae officium diebus Festis reverenter audito. 3. Indicta certis diebus jeju- nia, et a quibusdam cibis abstinentiam observato. 4. Peccata tua sacerdoti pro- prio , aut alteri cum ejus facultate , singulis annis confitetor. 5. Sacrosanctam Eucharistiam ad minimum semel in anno, idque circa Festum Paschae, sumito.

Anno 21. aetatis completo , tenetur quilibet ad jejunium Ecclesiasticum in Quadra- gesima, quibusdam Vigi- liis, Quatuor anni Tem- poribus, etc. nisi aliunde excusetur.

SEPTEM PECCATA CAPITALIA.

1. Superbia. 2. Avari- tia. 3. Luxuria. 4. Invidia. 5. Gula. 6. Ira. 7. Acedia.

Quaedam Superbiae pec- cata enumerata sunt circa I. Praeceptum, pag. 49. Ava- ritiae circa VII. Praecept. pag. 51. Luxuriae circa VI. et IX. Praecept. Invidiae et Irae circa V. Praecept. Si

ANTE CONFESSIONEM. 53

quid ibi pr reter itum , hic supple, simulque indaga in Gulae vitia, ebrietatem , in- temperantiam in cibo, uti et in Acediam, etc.

SEX PECCATA IN SPIRITUM SANCTUM.

1. Praesumptio de mise- ricordia Dei , vel de im- punitate peccati. 2. Despe- ratio. 3. Agnitae veritatis impugnatio. 4. Fraternae charitatis invidentia. 5. Ob- stinatio. 6. Impoenitentia.

QUATUOR PECCATA IN COELUM CLAMANTIA.

1. Homicidium volunta- rium. 2. Peccatum sodomi- ricum. 3. Oppressio paupe- rum, viduarum, atque pu- pillorum. 4. Merces opera- riorum defraudata.

NOVEM PECCATA ALIENA HIS

DUOBUS VERSIBUS EXPRI- MUNTUR :

1. Jussio; 2. consilium; 3. consensus; 4. palpo; 5. recursus ;

i 6. Participans ; 7. mutus; 8. non obstans; 9. non ma- nifestans.

Examine conscientice rite peracto , eliciantur actus Fi- dei, Spei et Charitatis; prce- terea una alter ave ex se- quentibus orationibus eliga- tur, quam excipiat actus contritionis .

I. ORATIO.

Juxta exemplum S . Petri , quando quis in peccata, quce emendare statuerat, rursus incidit.

Ad te, Domine Jesu, de- nuo supplex revertor, qui peccando a te toties disces- si : quo enim ibo, nisi ad te: si tu me repellis, quis me suscipiet ? si tu me con- demnas, a quo veniam spe- rabo? firmissime quidem an- tehac statui servare justi- ficationes tuas, omniaque peccata, potissimum illa.... vitare; sed eheu! instabilis factus sum, et concupiscen- tia? illecebris seductus, te iterum dereliqui. Peccavi, quid faciam? quo me con- vertam miser, nisi ad te, in quo est salus , vita et resurrectio nostra? Eespice in me, Domine Jesu, quem- admodum in Petrum respe- xisti, et miserere mei. U ti- nam dolorem cordis mei tot lacrymis , quot ille , con- testari possem ! In tua mise- ricordia, mi Jesu, quae ma- jor est quam mea sit ini- quitas, spem omnem pono. Plus tu potes dimittere , quam ego committere. Ne projicias me a facie tua. Dic animae meae : Salus tua ego sum. Ps. 34. 3.

54 PRECES

n. ORATIO.

Juxta exemplum S. Marice Magdalence. Luc. 7.

Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fon- tem lacrymarum, ut plorem die ac nocte peccata mea, quibus te, amantissime Je- su, toties ad iram pro vocavi? Ad pedes tuos cum Magda- lena provolvor , eosque ex animo amplector et exoscu- lor, tuam supplex miseri- cordiam implorans. Parce , Domine , parce peccatis meis: quae utinamtam largo lacrymarum imbre , quam peccatrix illa, possem elue- re! Harum defectum, mi Jesu, roseo tuo, quem pro me copiosissime fudisti , sanguine compensa. A pedi- bus tuis non discedam : hos firmiter tenebo, tamquam salutis meae anchoram, nec dimittam , donec benedixe- ris mihi, et audiam illa summae consolationis verba: 'Remittuntur tibi peccata tua. Matth. 9. 2.

m. ORATIO.

Juxta exemplum Filii prodigi. Luc. 15.

Pater, peccavi in coelum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. Desideriis et concupiscen- tiis meis obtemperavi , te fidelissimoPatre contempto. Fodi mihi cisternas consola-

tionum terrenarum , cister- nas dissipatas, quae conti- nere non valent aquas, te fonte aquae vivae derelicto. Gaudium in creaturis quae- sivi, quod in te solo inve- niri potest. Ver e non est pax impiis. Quare ad te redeo, o benignissime Pater, cujus misericordiae non est nume- rus, et bonitatis infinitus est thesaurus. Iterum ex- clamo : Pater , peccavi in coelum , et coram te : redde mihi , obsecro , licet filii nomine indigno, gratiae tuae vestem, quam peccatis meis perdidi : restitue amoris tui annulum, quem amore crea- turarum pessumdedi; ut hoc ornatu in coena tua Eucha- ristica gratiosus comparere merear ,tibique aeternum con- jungi. Mihi enim adlicerere Deo bonum est. Ps. 72. 28.

IV. ORATIO.

Juxta exemplum Zachcei ad restitutionem favus , vel bonorum ablatorum. Confiteor adversum me injustitiam meam tibi, Do- mine; inique egi, non modo contra divinaeMaj estatis tuae honorem, verum et proximi mei charitatem , quem ut diligerem sicut meipsum, praecepisti. Saepe , fateor , graviter que contra hoc tuum praeceptum peccavi : cupi- dus, heu! nimium fui rerum

ANTE CONFESSIONEM. 55

temporalium , aliorum da- mno: nimis laudis propriae appetens, aliorum contem- ptu. Quid tandem proderit mihi, si universum mundum lucratus fuero , animae vero meae detrimentum faciam? quid ex mundi gloria mihi erit, si ad infernum descen- dam? quid a coelo, quid a terra sperare possum, te Deo meo offenso? Agnosco, Deus meus, inique]me hacte- nus egisse , et in multis proximo inj uriam intulisse : ignosce culpam agnoscenti. In satisfactionem , et tuae voluntatis adimpletionem , propono et statuo, te adju- vante, omnium damna a me sive in honore, sive in bonis proximo illata , quantum possum , resarcire , et ali- quam insuper eleemosynam elargiri. Aufer a me, quod hactenus fovi, cor lapi- deum, durum et invidum; et redde cor carneum , cor humanum, cor mite, tuaeque benignitati conforme , ut et ego inter filios Abrahae a te electos recenseri merear. Tu enim venisti salvum facere quod perierat Luc. 18. 19.

V. OBATIO.

Juxta exemplum Latronis in cruce, si quis poeniten- tiam distulerit.

Sero ad te venio, o Jesu crucifixe! tempus est, ut

me tibi conciliem : quot enim juvenes aeque ac se- nes mors interea abstulit f dum ego peccatis indulsi? an non et ego una cum il- lis e medio tolli aeternum- que damnari potuissem ? quid te, mi Jesu, movit, ut mihi prae aliis parceres, nisi bonitas tua infinita? Ne ergo me, quaeso, nunc a te repellas? nemo umquam se- rio poenitens ad te sero nimis venit. Latroni in cruce ulti- mo vitae articulo condonasti quidquid omnibus vitae suae annis peccavit , eodemque die in Paradisum recepisti. Per insigne hoc tuae miseri- cordiae et clementiae opus , te supplex cum eodem la- trone (utinam pari amoris et doloris affectu) oro, o Jesu Nazarene, miserere mei, et ift tuam licet indignum me gratiam recipe. Fateor ama- rissimae tuaePassionis et Cru- cis causam esse delicta mea, quae proinde ex animo nunc detestor cum firmissimo pro- posito ea deinceps cum tua gratia numquam repetendi. Miserere mei, o Jesu, mise- rere mei, qui misereris om- nium propter poenitentiam, Sap. 11. 24.

VI. OBATIO.

Juxta parabolam ovis perditce. Luc. 15. Erravi sicut ovis , quae

5 G "PRECES

periit. Pastor bo‘ne, pie Je- su ; quaere servum tuum , et reduc me in viam man- datorum tuorum. Tu enim dixisti : Visitabo oves meas: quod perierat, requiram; et quod abjectum erat, re- ducam; quod confractum, alligabo; et quod infirmum consolidabo. Aspice vulnera peccatorum meorum quo- rum non est numerus, et sana ea. Tuis me humeris licet indignum excipe; et adduc ad gregem electorum tuorum. Ibi misericordias Domini in aeternum can- tabo. Ps. 88. 2.

vn. ORATIO.

Juxta parabolam incidentis in latrones. Luc. 10.

Me miserum! qui ab Je- rusalem in Jericho descen- di: qui, loco verse pacis de- serto , fallaces mundi et carnis delectationes secta- tus sum , et in manus in- fernalium latronum incidi, a quibus innocentiae veste spoliatus , et ad mortem animae miserando spectaculo vulneratus sum! Propitios in me oculos converte , o pie Samaritane, et miserere mei, in sanguine peccato- rum meorum volutantis.Non est qui possit aut velit mi- sero mihi in hoc statu salu- tarem praebere manum, prae- ter te, Domine Jesu; in te

solo omnis vitae spes est posita; tu unicus es animae meae medicus; huic, obse- cro, amoris tui vinum et misericordiae oleum infun- de , et induc in vulnus sacra- tissimi Lateris tui. Haec re- quies mea in saeculum sae- culi: hic habitabo , quoniam elegi eam. Ps. 131. 14.

ym. oratio.

Degis Manassis.

Domine omnipotens, im- portabilis est magnificentia gloriae tuae, et insustenta- bilis ira comminationis tuae super peccatores : immensa vero, et investigabilis mise- ricordia promissionis tuae: quoniam tu es Dominus al- tissimus, benignus, longa- nimis et multum misericors, et pcenitens super malitias hominum. Tu, Domine, se- cundum multitudinem boni- tatis tuae, promisisti poeni- tentiam et remissionem iis, qui peccaverunt tibi ; et multitudine miserationum tuarum decrevisti poeniten- tiam peccatoribus in salu- tem.Tu igitur, Domine Deus justorum, non posuisti poe- nitentiam justis, Abraham, et Isaac , et Jacob, iis qui tibi non peccaverunt; sed posuisti poenitentiam pro- pter me peccatorem: quo- niam peccavi super nume- rum arenae maris : multipli-

ANTE CONFESSIONEM. 57

catse sunt iniquitates meaj , et non sum dignus intueri et aspicere altitudinem coeli, prse multitudine iniquita- tum mearum. Et nunc flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem. Peccavi, Do- mine , peccavi , et iniquita- tes meas agnosco. Quare peto , rogans te , remitte mihi, Domine, remitte mi- hi, et ne simul perdas me cum iniquitatibus meis, ne- que in seternum iratus re- serves mala mihi, neque damnes me in infima terrse loca, quia tu es Deus, Deus, inquam, poenitentium; et in me ostendes omnem boni- tatem tuam, quia indignum salvabis me secundum ma- gnam misericordiam tuam , et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae: quoniam te laudat omnis virtus coelorum , et tibi est gloria in saecula saeculorum. Arnen.

IX. ORATIO AB B. M. V.

Celebris hcec oratio B. P.

Bernardi missionarii, ex

operibus sancti Bernardi

desumpta est.

(TwcZ.jMem orare, o piissi- ma Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse de- relictum. Ego , tali anima-

tus confidentia, ad te, Virgo virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere, sed audi propitia et exaudi. Arnen.

ACTUS CONTRITIONIS.

Utinam te, Domine, Deus meus, ex toto corde meo, ex tota anima mea , et ex omnibus viribus meis super omnia (quod opto) diligam ! Utinam ipsum Seraphino- rum amorem exaequem, in eoque seternum persistam! Tuscis, Domine, quia amo te, magisque amare cupio : quod millies malim mori ,

quam in talia peccata

relabi. O quam doleo, quod te summum et amantissi- mum bonum meum umquam offenderim! Utinam (quod firmissime tua fretus ope propono) te numquam vel minimo delicto olfendam ! Tu enim omni amore, ho- nore et cultu dignus es, cujus sanctissimam volun- tatem in omnibus exequi cupio. Arnen.

In sede confessionali , quamprimum sacerdos ad te audiendum se inclinat , dic: Benedic, Pater.

t Accepta benedictione, re- cita Confiteor, etc.videp.27. usque ad mea culpa exclu- sive .

58 PRECES

Tunc indicato tempore ul- dederit , dimisso animo ex- tima confessionis , et an in - cipe : doloremque piis affe - junctam poenitentiam exple - ctibus (tamen sine strepitu) veris, peccata tua recense, excita.

Conclude in hac verba, mea Dolor de peccatis anteAb- culpa, mea culpa, etc. usque solutionem necessario eli- ad finem. . ciendus est. Nam sine con-

Poenitentiam ac admoni- tritione pani tens non est ca - tionem , quam confessarius pax Absolutionis.

VII.

PRECES POST CONFESSIONEM.

ORATIO.

Sit tibi, Domine, obsecro, meritis beatae semper Vir- ginis Genitricis tuae Mariae , et omnium Sanctorum, grata et accepta ista confessio mea: et quidquid mihi defuit nunc et alias de sufficientia con- tritionis, de puritate et in- tegritate confessionis, sup- pleat pietas et misericordia tua : et secundum illam di- gneris me habere plenius et perfectius absolutum in coe- lo. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiri- tus sancti, etc.

GRATIARUM ACTIO POST CON- FESSIONEM JUXTA EXEM- PLUM LEPROSI. DUC. 17.

Ad te, o benignissime Je- sn, revertor, et gratias ago,

quod a foedissima peccato- rum meorum lepra mundare me dignatus fueris. Sit no- men tuum , o Jesu , bene- dictum in saecula! Vere tu Jesus, hoc est, Salvator es, qui neminem a te , quan- tumlibet flagitiosum, repel- lis : qui omnes serio poeni- tentes in gratiam recipis, et in numerum filiorum tuo- rum adscribis. Misericor- diae tuae viscera , o Jesu , agnosco et amplector, me- que totum servitio tuo dein- ceps addico. Adjuva, obse- cro, imbecillitatem meam; ut numquam, hujus tui mi- hi praestiti beneficii oblitus , amore ullius delectationis, aut praeposteri affectus im- pulsu , in priora peccata relabar, meque a te sepa- rem. Cor et animam meam

POST CONFESSIONEM. 59

dilectionis tuse brachiis ita tecum constringe, ut dicere cum Apostolo audeam : Quis

NOS SEPARABIT A CHARITATE

Christi ? Rom. 8. 35.

ALIA PR2E CLARA GRATIARUM

ACTIO POST CONFESSIONEM,

PER PSALMUM 102.

1. Benedic , anima mea, Domino : et omnia, quae in- tra me sunt, nomini sancto ejus.

2. Benedic , anima mea , Domino : et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

3. Qui propitiatur omni- bus iniquitatibus tuis : qui sanat omnes infirmitates tuas.

4. Qui redimit de interitu vitam tuam : qui coronat te in misericordia et misera- tionibus.

5. Qui replet in bonis de- siderium tuum : renovabi- tur ut aquilae juventus tua.

6. Faciens misericordias Dominus: et judicium om- nibus injuriam patienti- bus.

7. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel volunta- tes suas.

8. Miserator et misericors Dominus : longanimis , et multum misericors.

9. Non in perpetuum ira- scetur : neque in aeternum comminabitur.

10. Non secundum pecca-

ta nostra fecit nobis : neque secundum iniquitates no- stras retribuit nobis.

11. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra : corroboravit misericordiam suam super timentes se.

12. Quantum distat ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se : quoniam ipse cognovit fig- mentum nostrum.

14. Recordatus est quo- niam pulvis sumus : homo sicut foenum dies ejus, tam- quam flos agri , sic efflo- rebit.

15. Quoniam spiritus per- transibit in illo, et non sub- sistet : et non cognoscet amplius locum suum.

16. Misericordia autem Domini ab aeterno : et usque in aeternum super timentes eum.

17. Et justitia illius in filios filiorum , his qui ser- vant testamentum ejus.

18. Et memoressunt man- datorum ipsius , ad facien- dum ea.

19. Dominus in coelo para- vit sedem suam : et regnum ipsius omnibus dominabi- tur.

20. Benedicite Domino omnes Angeli ejus : poten- tes virtute , facientes ver-

60 PUECE8

bum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

21. Benedicite Domino omnes virtutes ejus : mini- stri ejus, qui facitis volun- tatem ejus.

22. Benedicite Domino omnia opera ejus : in omni iloco dominationis ejus, be- nedic anima mea Domino.

Gloria Patri, etc.

EX P. CHRIST. MATER, S. J.

0 Jesu, Deus cordis mei, /infinite misericors et lon- ganimis, infinite suavis et amabilis, quomodo cum Pa- tre et S. Spiritu multiplicas super me , inter caeteros electos tuos, inestimabiles divitias misericordiae , lon- ganimitatis,bonitatis et cha- ritatis tuae, hucusque toties me tam ingratum cum Petro respiciendo; toties me in- dignum cum Magdalena lon- ge a te aberrantem in viam salutis revocando ; toties tam immundum in sanguine tuo dealbando ; toties tam prodigum filium in osculum pacis recipiendo; toties tam infidelem sponsam in in- timam familiaritatem invi- tando !

Vere miserator et miseri- cors es, Domine, patiens et multum misericors. Vere suavis es universis, et mi- serationes tu33 super omnia opera tua. Confiteantur tibi

omnia opera tua ; maxime opera misericordiae et pie- tatis, et sancti tui, misera- tiones tuas exparti, bene- dicant tibi, misericordias tuas aeternum cantantes.

Agnosco, veneror, ample- ctorque viscera misericor- diae tuae tantae erga me , - electosque omnes compre- hensores et viatores : atque illorum, omniumque possi- bilium creaturarum possibili affectu gratias ago , agam- que aeternum pro ineffabili illo aeternae dilectionis ex-‘ cessu, quo me inter illos a tot peccatis, in quae inci- dissem, clementer praeser- vasti ; in tot quotidie toties labentem tam longanimiter tolerasti; tam misericordi- ter ad poenitentiam lapsum extimulasti ; tam benigne p cenitent em in gratiam re- cepisti : insuper mihi tam liberaliter efficacem volun- tatem resipiscendi , copio- sam gratiam sanctius dein- ceps vivendi , et firmam spem perseverandi , glo- riamque consequendi, com- municare hucusque digna- tus es.

Pro his aliisque innume- ris bonitatis tuae beneficiis, utinam tota vita laudassem te, et gratias egissem ! Uti- nam te infinito honore et amore dignissimum semper amassem, et glorificassem !

POST CONFESSIONEM. 61

Utinam te numquam offen- dissem, nec offendam post- hac in sternum!

Sed eheu! quam parum agnovi, amavi, glorificavi te, o Bonitas infinita ! Quid retribui tibi pro omnibus quae retribuisti mihi, prae- ter innumeras offensiones, ingratitudinem , negligen- tiam? Doleo de his, et de omnibus et singulis totius vitae peccatis , ex animo , non propter supplicii me- tum , aut gloriae detri- mentum ; sed pure pro- pter te, Deum meum infini- te amabilem , quia tibi , quem diligo diligamque aeternum super omnia, dis- plicent.

Ardenter desidero, firmi- terque propono emendare omnia peccata mea, maxime haec.... cum gratia tua, per haec remedia..., et novo fer- vore me totum tuo impen- dere servitio...

Per eamdem benignitatem et charitatem tuam infini- tam, qua cum Patre et Spi- ritu sancto, o bone Jesu, me ingratum peccatorem, et poenitentes omnes toties oculis misericordiae tuae tam benigne respexisti, longa- nimiter tolerasti, in san- guine tuo dealbasti, et nunc respicere, tolerare, et deal- bare non desinis, memento et miserere totius Ecclesiae

tuae sanctae, ejusque capi- tum et membrorum...

O Regina Sanctorum om- nium, Mater Dei et Yirgo , S. Angele custos , Sancti Patroni mei NN. omnesque Electi, benedicite , laudate, et superexaltate Dominum mecum, et prome, pro hoc aliisque beneficiis, mihi et vobis, omnibusque collatis et conferendis in aeternum : gratiam que impetrate, il- lum nunc perfecte glorifi- candi in via, olim beate vo- biscum in patria; aeternum illi cum Cherubim et Sera- phim accinentes : Sanctus , Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

O Jesu infinite amabilis, unde mihi , tam vili terrae vermiculo , tam immundo peccatori, tam ingrato ser- vo, tam prodigo filio, tam infideli sponsae , tanta mi- seratio tantae benignitatis; tanta dignatio tantae maje- statis; tanta dilectio tantae charitatis , ut me toties a te longe aberrantem, oculis misericordiae tuae respicere , erroneum reducere, caecum illuminare , lapsum erigere et ad pacis osculum invitare digneris! Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sa- baoth.

Agnoscaris , ameris, et glorificeris infinite ab omni- bus, in omnibus, super om-

62 PRECES

nia, gratis , propter te , in aeternum et ultra.

Quomodo multiplicas su- per me hucusque mise- ricordiam , charitatem et bonitatem tuam! Agnosco, veneror , amplector , om- niumque creaturarum pos- sibilium possibili affectu gratias ago , agamque in aeternum.

Quam parum et imper- fecte te , infinito honore , amore , obsequio dignissi- mum, redamavi, glorifica- vi , insuper quoties sic... offendi! Agnosco, detestor ingratitudinem meam tan- tam erga te, atque ex animo doleo propter te. Ignosce, supple per te. Ex momento hoc, te tuumque sanctissi- mum beneplacitum brachiis dilectionis, et omni possibili pietatis affectu ( licet me velles annihilare , aut re- probare / quod infinita bo- nitas tua non permittet) , arctissime constringo, con- stringamque in aeternum.

Da ut sciam, velim, pos- sim id perfecte praestare, sicut scis et vis ; et omnes mecum , per lacrymas , su- dorem et sanguinem tuum.

Jesu , Deus cordis mei , da gratiam omnia peccata, maxime hoc.... emendandi , in hac... virtute proficien- di , lioc... opus reformandi, in sancta vocatione perse-

verandi. Fac , ut in te vi- vam , in te moriar , in te perennem : sim , obsecro , totus tuus , et tu meus , o Jesu, in aeternum, per merita tua, beatae Virginis, et omnium Sanctorum.

HIC PCENITENTIAM INJUNC- TAM PERSOLVE.

Similem gratiam , in- dulgentiam, misericordiam' omnibus, pro quibus mori dignatus es, et pro quibus maxime orare teneor et so- leo, praesta, o bone Jesu, per infinitam charitatem tuam, per lacrymas, sudo- rem, et sanguinem tuum, per merita beatae Virginis Matris tuae, et omnium San- ctorum.

Defunctis requiem conce- dendo, ut a peccatis expiati, et in refrigerium educti , pro me ingrato peccatore, te perfectissime ament, lau- dent et glorificent.

Justos in gratia consti- tutos conservando, promo- vendo , adjuvando , ut in sanctitate , et justitia tibi servientes, omnibus diebus vitae suae, eant de virtute in virtutem, donecbeate videa- ris ab eis in coelesti Sion.

Peccatores omnes oculis misericordiae tuae benigne respiciendo, ad agnitionem, timorem et amorem tui mi- sericorditer convertendo, ut

ANTE COMMUNIONEM. 63

et ipsi, dealbati in Sangui- coelis , cum Beatis omni- ne tuo , misericordias tuas bus, decantent in aeternum, nunc in terris , olim in Arnen.

VIII.

PRECES ANTE COMMUNIONEM.

I. ORATIO.

Ad mensam dulcissimi con- vivii tui, pie Domine, Jesu Christe , ego peccator , de propriis meritis nihil prae- sumens, sed de tua confi- dens misericordia et boni- tate , accedere vereor et contremisco. Nam cor et corpus habeo multis crimi- nibus maculatum , mentem et linguam non caute custo- ditam. Ergo, o pia Deitas, o tremenda Majestas, ego miser, inter angustias depre- hensus, ad te fontem mise- ricordiae recurro; ad te fe- stino sanandus; sub tuam protectionem confugio ; et quem Judicem sustinere ne- queo , Salvatorem habere suspiro. Tibi, Domine, pla- gas meas ostendo; tibi vere- cundiam meam detego. Scio peccata mea, multa et ma- gna, pro quibus timeo. Spe- ro in misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice in me oculis mise-

ricordiae tuae, Domine Jesu Christe, Rex aeterne, Deus et Homo, crucifixe propter hominem. Exaudi me spe- rantem in te , et miserere mei, pleni miseriis et pec- catis; tu qui fontem mise- rationis numquam manare cessabis. Salve , salutaris victima, pro me et omni hu- mano genere, in patibulo crucis oblata. Salve, nobi- lis et pretiose Sanguis, de vulneribus crucifixi Domini mei Jesu Christi profluens, et peccata totius mundi abluens. Recordare , Domi- ne, craeaturae tuae, quam tuo sanguine redemisti. Pcenitet me peccasse, cupio emen- dare quod feci. Aufer ergo a me, clementissime Pater, omnes iniquitates et peccata mea; ut purificatus mente et corpore, digne degustare merear Sancta Sanctorum, et concede, ut sancta praeli- batio Corporis et Sanguinis tui, quam ego indignus su- mere intendo , sit peccato-

64 PRECES

rum meorum remissio , sit delictorum perfecta purga- tio, sit turpium eogitatio- num effugatio, bonorumque sensuum regeneratio, ope- rumque tibi placentium salubris efficacia , animae quoque et corporis, con- tra inimicorum meorum insidias, firmissima tuitio. Arnen.

n. ORATIO.

S. Thomce Aquinatis.

Omnipotens sempiterne Deus, ecce accedo ad Sa- cramentum unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Chri- sti. Accedo, tamquam in- firmus ad medicum vitae, immundus ad fontem mise- ricordiae, caecus ad lumen claritatis aeternae , pauper et egenus ad Dominum coeli et terrae. Eogo ergo im- mensae largitatis tuae abun- dantiam , quatenus meam curare digneris infirmita- tem, lavare foeditatem, illu- minare caecitatem , ditare paupertatem, vestire nudi- tatem; ut Panem Angelo- rum, Eegem regum et Do- minum dominantium tanta suscipiam reverentia et hu- militate, tanta contritione et devotione, tanta puritate et fide, tali proposito et in- tentione, sicut expedit sa- luti animae meae. Da mihi, quaeso , Dominici Corporis

et Sanguinis non solum sus- cipere Sacramentum , sed etiam rem et virtutem Sa- cramenti. 0 mitissime Deus, da mihi Corpus unigeniti Filii tui, Domini nostri Jesu Christi, quod traxit de Vir- gine Maria , sic suscipere , ut corpori suo mystico me- rear incorporari , et inter ejus membra connumerari. 0 amantissime Pater, con- cede mihi dilectum Filium tuum, quem nunc velatum in via suscipere propono, revelata tandem facie, per- petuo contemplari. Qui te- cum vivit et regnat, etc.

ORATIONIS DOMINIC2E PARA- PHRASIS, QUA OPTIME FIT AD SACRAM COMMUNIONEM PR2EP ARATIO .

Pater noster. Potentissime , sapientis- sime , clementissime , qui ut dulcedinem in filios tuos' demonstrares, pane suavis- simo de coelo praestito esu- rientes reples : et quae crea- sti, omnia tam paterne et mirabiliter alis, foves ac conservas : ecce et ego unus , licet viHssimus , fi- liorum tuorum, confidenter nunc levo oculos meos ad te , qui es in coelis , ut tu paternae benevolentiae ocu- lis respicias super me mi- serum et inopem , procul agentem a facie Patrie, in-

ANTE COMMUNIONEM. 65

ter filios Evae, in valle la- crymarum, exulem et per- egrinum super terram , et suspirantem ad te dulcissi- mum Patrem meum.

1. Sanctificetur nomen

tuum.

Hoc enim est praecipuum votum et desiderium cor- dis mei, ut omnia quae fa- cio, dico, cogito, cedant ad majorem gloriam nominis tui : et nunc praecipue , cum ad sacra mysteria Cor- poris et Sanguinis Filii tui venio, hoc unum intendo, hoc unice desidero, ut lau- detur suprema majestas , potestas, bonitas, et sa- pientia tua : cui debetur ab omni creatura omnis honor et gloria , aeterna laus et gratiarum actio: quia sic dilexisti nos, ut Filium tuum unigenitum nobis dares et in cibum, et in salutis pre- tium. Pro quo , cum digne a nobis laudari nequeas, utinam ipse Filius tuus cla- rificet te ! nam et tu exal- tasti eum super omnia, et dedisti illi nomen, quod est super omne nomen.

2. Adveniat regnum tuum.

Hujus re^ni tui felicita- tem ac delicias in hoc Sacra- mento praelibamus. Dedisti enim nobis, in pignus futu- rae gloriae, Corpus et San- guinem Filii tui, et sic nos

quoque per gratiam adop- tionis fecisti tibi haeredes, cohaeredes autem Christi.

Interim vero, dum adhuc in exilio peregrinamur a Domino, fac nos sic uti hoc sacro pignore, ut in dies magis magisque in nobis proficiat regnum tuum gra- tiae, et tandem perveniat in nos regnum tuum gloriae.

3. Fiat voluntas tua.

Quae est autem voluntas tua , nisi sanctificatio no- stra ; maxime cum acces- suri sumus ad haec Sancta Sanctorum? Vis etiam, ut manducemus Carnem Filii hominis, et bibamus Sangui- nem ejus, alias non habi- turi vitam in nobis. Quis autem hoc facere praesu- meret, conscius infirmita- tis suae, nisi id tam aman- ter et dignanter tu, una cum Filio, velles et praecipe- res ? (Nam idem est utri que velle , idem posse). Quia ergo ita vis, fiat quod vis , et quomodo vis. Nempe San- ctos nos esse vis, quia San- ctus est, imo Sanctus San- ctorum, ad quem accedi- mus, Filius tuus. Sed quis sanctum faciet, nisi tu? Da quod jubes: fac ut sancta non tractemus nisi sancte, et religiose. Unde, sicut in coelo, Sancti pleno ore, puro corde, et ardenti desiderio

66 pkeces

manducant hunc Panem vi- vum, revelata facie, ita et nos in terra , magno desi- derio , et puro affectu come- damus eum, sub speciebus velatum, donec et nos cum Electis fruamur illo in pro- pria specie, et satiemur ab ubertate domus tuse.

4. Panem nostrum quotidia- num da nobis hodie.

Oculi enim omnium in te sperant, Domine, et tu das illis escam in tempore op- portuno. Tu aperis manum tuam, et imples omne ani- mal benedictione: et mihi deesse poteris ? Scis autem, Domine , quia non minus anima quam corpus cibo re- parari indiget , ut vivat. Nam sicut hoc naturalis ca- lor, sic illam aestus concu- piscentiae continuo depasci- tur. Sed o felices filios , qui in domo tanti Patris (Eccle- sia) sic abundant panibus! Hic panis gratiae et verbi Dei copiose frangitur. Hic panis Sacramentorum , et praesertim Panis ille vivus , qui de coelo descendit , qui natus in Bethlehem , id est in domo panis ; Panis Ange- lorum, manna coeli, omni- bus apponitur. O pretiosa et nobilis esca ! o grandis aeterni Patris charitas et mi- sericordia! Mihi enim non serenti, neque metenti, ne-

que horrea habenti, Fru- mentum Electorum et Pa- nis vitae e coelo datur. Tu, Domine, seminasti illum in terris ; tu mortis falce mes- suisti; tu eum in horreo Ecclesiae tuae nutriendis fi- liis tuis totum exposuisti.

Da mihi ergo, benignis- sime Pater, ut hoc Pane saepius digne reficiar: imo etiam quotidie (si non sa- cramentaliter , saltem spi- ritualiter) recipiam , quod quotidie mihi prosit; nam quia pecco et deficio quo- tidie, merito etiam quotidie remedium accipio, quod vD res reficiat. O utinam hoc coelesti Pane et Viatico ita sustenter in hoc deserto, ut in fortitudine cibi illius am- bulem usque ad montem Dei!

5. Et dimitte nobis debita nostra.

Heu ! quam multa et gra- via sunt debita nostra! In multis enim offendimus om- nes. Quare miseri nos et in- opes solvendi non fuimus, nec sumus.

Sed ecce, Domine, apud te est misericordia , et co- piosa apud Filium tuum redemptio ; quem , nostri misertus, dedisti nobis. Ille justus, impollutus et inno- cens per omnia ; quod nos debuimus, ille solvit ; quod

ANTE COMMUNIONEM.

nos peccavimus, ipse Init: et justitiae tuae abunde sa- tisfecit, donans nos im- mensum thesaurum merito- rum suorum , et infinitum pretium Sanguinis sui.

Hoc autem totum pre- tium velut depositum habe- mus, in pretioso sanctissimi Sacramenti scrinio recon- ditum. Hunc ergo thesau- rum nunc offero tibi, o Pater aeterne , ut inde capias , quantum exigis a me, pro debitis meis. Ego unde sol- vam , non habeo ; at Filii tui super abundant merita, ut inde nostra solvantur de- bita.

Propter hunc itaque di- mitte nobis , sicut et nos dimittimus debitoribus no- stris. Dimittimus, inquam, ne forte extra vinculum charitatis, indigne tracte- mus Sacramentum pacis et unitatis, et frustra a Deo quaeramus medelam, si ho- mines hominibus reserve- mus iram. Quae enim nobis communicatio in Corpore et Sanguine Domini, si mem- bris corporis ejus mystici , id est , proximis nostris , communione pacis et amo- ris non conjungimur ?

Oportet nos utique, cum accedere volumus ad alta- re, prius reconciliari fratri- bus nostris, si quid habent adversum nos, et sic venire

6?

ad offerendum munus no- strum. Hoc Filius tuus nos et facere docuit, et ipse fe- cit. Nam pendens in cruce et solvens omnium debita, dimisit inimicis suis, et pro tortoribus te supplex ora- vit, dicens: Pater, ignosce illis. Dimitte mihi itaque debita mea, pro quibus Fi- lius tuus offert merita sua.; his enim seclusis, si iniqui- tates observaveris, Domine , quis sustinebit ?

6. Et ne nos inducas in tentationem.

O Domine, qui parasti in conspectu nostro mensam adversus omnes, qui tribu- lant nos, et hic panem appo- nis, qui cor hominis confir- mat adversus omnes tenta- tiones mundi, carnis et dae- monis; da mihi, per cibum coelestem et vivificum, vires et robur ut tentatus non suc- cumbam, sed tibi constan- ter adhaeream.

Non studeam esse amicus hujus mundi, aut conformari huic saeculo, sed virtute cae- lestis cibi transformer in te, ut uni tibi placere cupiam, et displicere timeam. Sor- deat mihi terra , quia hic coelum intueor , et mundi totius Dominum complector.

Nihil me carnis deliciae moveant, cui carne Agni im- maculati et manna coeli ve-

63 PRECES

sci datur , in quo delicias longe majores et omnem sa- poris suavitatem invenio.

Daemon vero quid poterit in me, quando mecum est Deus? Si autem Deus pro nobis, quis contra nos?

7. Sed libera nos a malo.

Multis enim in hac vita casibus et miseriis obnoxii sumus: ea vero censentur mala, quatenus nos fragiles dejiciunt, et abstrahunt a te : abduci autem a te , id est, summo bono , hoc utique est summum malo- rum. Quis vero liberabit nos ab hoc malo, nisi tu, fons omnis boni, et quem nobis dedisti advocatum apud te, omnisque salutis et felicita-

tis auctorem , Jesus Chri- stus, qui nos a peccato et a morte liberavit in Sanguine suo?

Hoc mediatore , fac ut omnia nobis cooperentur in bonum, quia non est nobis in alio aliquo salus. Is ergo ut vere praesens est in hoc Sacramento , ita nobiscum sit ubique; ille nos pascat, regat, conservet, protegat, ducat pro clementissimo suo beneplacito, velut oves pa- scuae suae: quidquid nobis evenerit, malum non erit , si non separet nos a summo bono. Nam mihi adhaerere Deo bonum est. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram ?

MODUS SE PRiEPABANDI

AD SACRAM COMMUNIONEM PIA PASSIONIS ET MORTIS CHRISTI CONSIDERATIONE.

Quotiescumque (ait Apostolus 1. Cor. 11.) manducabitis panem hunc , et calicem bibetis ? mortem Domini an - nuntiabitis , donec veniat.

oratio praeparatoria. tuae memoriam recoli volui- Domine Jesu, qui Carnem da gratiam, ut huic san-

et Sanguinem tuum in cibum ctissimae tuae voluntati satis- potumque mihi praeparare fecere, uberesque hujus ba- dignatus es, in ejusque sum- cramenti fructus percipere ptione passionis et mortis valeam. Amen.

ANTE COMMUNIONEM. 69

I. Christus ultimam ccenam instituit.

Cum tuos, o Jesu! dile- xisses, vere in finem dile- xisti eos : temetipsum enim, ex hoc mundo abiens , sub speciebus panis et vini in terris reliquisti, ut semper nobiscum esses. Quid tibi vicissim , o Jesu ! rependam? Accipe corpus et animam meam,meque totum posside, qui te totum mihi in cibum tradere voluisti.

II. Lavat discipulorum

pedes.

Ad discipulorum tuorum, ipsius etiam Judse, pedes te, o Jesu ! prosternere, eosque manibus tuis abluere digna- tus es. Et ego pulvis et cinis, ego terrae vermiculus , ego homo impius persistam in superbia? Fac, Domine, ut vilior fiam plus quam factus sum, et sim humilis in ocu- lis meis. 2. Beg. 6.

III. Angitur in horto , et sanguinem sudat.

Tuus in horto moeror et angor , sanguineum tibi , o Jesu! sudorem expressit, et in haec verba exclamare co- egit : Tristis est anima mea usque ad mortem. Vae mihi, ob cujus peccata tu, Domine Jesu, adeo contristatus es! Sanguinem sudasti; et ego tam wguum de illis, dolo-

rem sentio? Quis dabit ca- piti meo aquam , et oculis meis fontem lacrymarum, ut fleam die ac nocte ?Jer em. 9.

IV. Ah Angelo confortatur .

Ut calicem amarissimae

passionis, tibi, o Jesu! a Patre tuo coelesti oblatum , acceptares, persuasit Ange- lus. Num ego eumdem a te mihi propinatum recusem? Calicem salutaris accipiam , et nomen Domini invocabo. Ts. 115.

V. A Juda oscido traditur.

Perfidum, o Jesu! oscu- lum a Juda admittere, pa- ternum vero proditori red- dere dignatus es. Ne permit- tas , mi Jesu , ut ego tam impio te osculo, in hoc san- ctissimo Sacramento, exci- piam. Aufer proinde a me omnem inordinatum creatu- rarum affectum, ut te toto corde diligam , et sincero affectu amplectar; Tu enim- vero es Deus cordis mei. Fs. 72.

VI. Christus capitur.

Spiritus oris nostri, Chri- stus Dominus captus est in peccatis nostris. Et ego dein- ceps suavissimo tuorum, o Jesu! mandatorum jugo ex- cusso , vivendo captem li- bertatem ? Trahe me , oro, post te; trahe me, inquam, vM'wi<5#S M?h in,

70 PRECES

lis charitatis, et- curram in odorem unguentorum tuo- rum. Cant. 1.

VII. Ad Annam et Caipham ducitur.

Ad Annam et Caipham, summos pontifices, o Jesu! tamquamgravissimorumfla- gitiorum reus , traheris ; ad falsas accusationes, alapas, sputa , aliaque opprobria non aperis os tuum. Ubi est patientia mea? Te, mi Jesu, supplex oro, ut mihi in hoc Sacramento tribuas patientiam , mansuetudi- nem. 1 Tim. 6. Ylll.Prcesidi Pontio Pilato sistitur.

Pontio Pilato judici te, o Jesu! condemnandum sisti pateris, qui a Patre tuo con- stitutus es Judex vivorum et mortuorum : nimirum, ut me a sententia aeternae da- mnationis absolveres. Vae mihi, si indigna Corporis et Sanguinis tui sumptione, aut ullo deinceps gravi peccato, me tui judicii, o Jesu! reum faciam! 1. Cor. 11. 9.

IX. Ab Herode spernitur.

Herodes cum universa aula te, mi Jesu, ob modestiam et humilitatem tuam sper- nit, albaque indutum veste, cum ludibrio, ad Pilatum remittit. Ne umquam , o Jesu! permittas a ut et ego

humilem tuam , sub candidis panis speciebus, praesentiam ullo umquam modo sper- nam , aut parvi faciam. Tu enim vere es Deus hic abs- conditus. Isaice 45. 15.

X. Barabbce latroni post- ponitur.

Unanimem, mi Jesu, ini- quissimae plebis , Barabbam tibi praeferentis, vocem di- misso animo audivisti. Uti- nam ego numquam hujus mundi bona, honores, volu- ptates tibi, o Jesu! praefe- ram ! Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui su- per terram ? Ps. 72.

XI. Flagellatur.

A planta pedis usque ad verticem capitis non fuit in te, mi Jesu, sanitas, quando virgineum corpus tuum , ab impiis denudatum, diris mo- dis est caesum. Supplex ad thronum gratiae tuae, in hoc SS. Sacramento mihi erec- tum, procido. Ne in me, horum omnium auctore , tantam immanitatem ulci- scaris, cum Jobo in amari- tudine animae meae excla- mo : Noli me condemnare. Job.lO .

XII. Spinis coronatur.

Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate suo. O speciose forma prae filiis hominum ! q

ANTE COMMUNIONEM. 71

Kex gloriae, Christe Jesn, tene 'Ndeo spinis corona- tum ? Et ego in vultu, aut ulla corporis parte , va- nam affectem gloriam? Deus meus, confundor, et erube- sco levare faciem meam ad te. 1. Esdr. 9. 6 .

XIII. Eece homo.

Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra , iste formosus in stola sua? Itane, mi Jesu, attrita, laceraque purpura regium est paludamentum tuum ? arundo sceptrum ? spinae corona? Parce , ah , parce mihi peccatori, cum veneris in nube, cum pote- state magna. Luc. 21.

XIV. Condemnatur.

Ab iniquis, o Jesu! te in- nocentem condemnari per- misisti , ut a me nocente sen- tentiam aeternae damnationis averteres. Fac, ut denique audiam, cum electis tuis, in summa die : Venite , be- nedicti.. Matth. 25.

XV. Crucem bajulat.

Posuit in te, mi Jesu, Pa- ter tuus coelestisiniquitatem omnium nostrum. Pondus hoc in cruce lubens susce- pisti , montemque Calva- riae conscendisti. Utinam et ego sic post te venire contendam 5 ut tollam cru-

cem meam, et sequar te! Matth. 16.

XVI. Crucifigitur.

Sol obscuratus est , te, Jesu , in cruce pendente , terra mota est, petrae scissae sunt : et ego pudore non suffundor? non moveor? non conteror? Largi sanctissimis manibus pedibusque fontes scaturiunt; et ego non ac- curro? Etiamnum surdis et torpentibus auribus exci- piam voces Prophetae : In illa die (quae nunc per gra- tiam mihi illuxit) haurietis aquas in gaudio, de fontibus salvatoris? Vere, mi Jesu, apud te est fons vitae. Ps. 35.

XVII. Ultima morientis verba.

Prima tibi, o Jesu! mo- rienti cura fuit , ut pecca- tores, ii etiam, quite cruci affixerunt, Patri tuo recon- ciliarentur : Patee , inquie- bas, dimitte illis: non enim

SCIUNT QUID FACIUNT. Et ego ulli , qui me umquam of- fendit , ignoscere detre- ctem , dum ad te , mi Je- su, in amoris Sacramento sumendum accedo? Absit, o Jesu! Omnibus amore tui ex animo condono, quidquid in me umquam peccarunt , praesertim illis N. Fac me, obsecro , in hora mortis meae cum latrone illa audire

72 PRECES

verba: IIodie mecum eris in paradiso : et patere, ut te fratrem meum in hoc Sacra- mento amplectar, qui dul- cissimam Genitricem tuam mihi in Matrem dedisti , teque a Patre tuo in extre- mo mortis agone derelinqui permisisti, ne is me aeter- num in peccatis meis dere- linqueret Ardentissime in- super salutem meam siti- visti, ut vicissim anima mea sitiret ad te, fortem, vivum : donec consummato huj us vi- tae cursu, IN MANUS TUAS COM- MENDEM SPIRITUM meum, Y eni, Domine Jesu. Apoc. 22. XVIII. Christus moritur.

Utinam mihi licuisset , o Jesu ! ore et corde meo ulti- mum vitae tuae spiritum ex- cipere , ut dicere possem : Yivo ego, jam non ego, vi- vit vero in me Christus. Quam benignus es, o Jesu! Quod enim tam ardenter de- sidero, id in gloriosissimo hoc Sacramento mihi con- cedis ; non modo spiritum tuum, verum et corpus, ip- samque divinam tuam sub- stantiam ore et corde sumen- dam mihi tradis. Quomodo possum te non diligere? Si quis non amat Dominum no- strum Jesum Christum, sit ANATHEMA. l.Cor. 16 ,

XUL.Latus, lancea aperitur.

Tuuq mihi* o Jesu! ad

urbem et domum refugii aditum patefecisti, quando lancea latus tuum aperiri voluisti. Haec requies mea : hic habitabo, quoniam elegi eam. Ps. 131.

XX. Sepelitur .

Virgineum corpus tuum, o Jesu! munda sindone in- volutum, sepulcro novo est conditum. Amplius, amplius lava me, o Jesu ! et a peccato meo munda me : cor mun- dum crea in me , quo san- ctissimum tuum nunc redi- vivum et gloriosum Corpus tam quam munda sindone ex- cipiam, eique ita amore con- jungar , ut vere possim di- cere : Neque mors, neque vita , neque ulla creatura me separabit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Bom. 8.

Tria amoris adJ esum susp i- ria , ante Communionem.

1. Accende, o Jesu! igne amoris tui cor meum, quod tibi in holocaustum offero, omnesque terreni amoris flammas extingue; ut nihil in mundo mihi placeat prae- ter te. In amore tui vivere cupio, et mori exopto.

2. Vox tua, mi Jesu, est: Venite ad me omnes, qui la- boratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Expansis in

ANTE COMMUNIONEM. 73

En venio, o Jesu! admitte tis dona, animae meae facul- me, obsecro, aeternumque tates, quas tibi in obsequium in amoris tui complexu tibi offero, memoriam, intelle- conjunctus permaneam. ctum, voluntatem. T ui solius 3. Praecipitur mihi , ne meminerim, nihil sciam ex- appaream in conspectu tuo tra te, nihil praeter te amem, vacuus. Sed quid dabo tibi , nec in ulla re mea, sed tua mi Jesu? Accipe tuae bonita- sola voluntas fiat. Arnen.

SEPTEM DIVERSI MODI PIE COMMUNICANDI ,

QUIBUS CHRISTUS ET COMMUNICANS IN VARIA IMAGINE CONSTITUUNTUR, JUXTA VERSUS SEQUENTES:

SEPTEM IMAGINES CHRISTI.

1. Rex, 2. Judex, 3. Me- dicus, 4. Sponsus, 5. Dux, 6. Victima, 7. Numen.

SEPTEM COMMUNICANTIS.

1. Mendicus, 2. Reus, 3. iEger, 4. Amans, 5. Pugil, 6. Hostia, 7. Pulvis.

SEPTEM PETITIONES.

1. Da, 2. Parce, 3. Et Sana, 4. Satia, 5. Rege, 6. Suscipe, 7. Serva.

SEPTEM CORRESPONDENTIA MYSTERIA PASSIONIS.

1. Coena, 2. Hortus, 3. Flagrum, 4. Spinae, 5. Crux, 6. In cruce, 7. Funus.

I MODUS

PIE COMMUNICANDI.

Christum sedentem in coena magna considera, sub imagine regis dicentis : Matth. 28. 18. Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. EtProverb^8.18. Me- cum sunt diviti», et gloria, ^ Ad (ZHmtmefat

et mendicus accede, solam - que ejus gratiam pete.

ORATIO.

Ad te, o Rex gloriae Jesu Christe ! in Coena tua regia, ego pauper et sordidus ac- cedo, qui coram te, nisi tua bonitas me invitasset, com- parere non auderem. Respice

74 PRECES

meam, cui sublevandae sola sufticit gratia tua : quam unice per hujus SS. Sacra- menti sumptionem peto: haec sola REPLET IN BONIS DESIDE- RIUM MEUM. Ps.102.

II. MODUS %

PIE COMMUNICANDI.

Christum in horto Geth - sem ani( quem vallis J osaph at comprehendit) considera ut judicem, cui Pater omne ju- dicium dedit. Joan. 5. 22. Tu ut reus accede, et veniam tuorum delictorum precare.

ORATIO.

Quid faciam, o Jesu! cum in loco eodem, quo ad mor- tem propter scelera mea an- gustiatus es, surrexeris ad judicandum, de quavis cogi- tatione, verbo et opere rigi- dissimam exacturus ratio- nem? Fateor, me tuam ma- j estatem in multis offendisse. Sed parce , o clementissime Jesu! parce per SS. Vulnera tua, amore mei suscepta. Ad thronum clementiae tuae , in sanctissimo hoc Eucharistiae Sacramento , accedo , sub- missaque confidentia te sup- plex oro : CUM VENERIS JUDI- CARE, NOLI ME CONDEMNARE.

Jobio .

HI. MODUS

PIE COMMUNICANDI.

Christum in flagella- tione considera ut medicum?

cujus livore sanati sumus. Isaice 53. Tu ab illo , velut jeger aut vulneratus a la- tronibus, medelam pete.

ORATIO.

O misericors Samaritane , Christe Jesu, cujus virginea caro dirissimis pro me fla- gellis caesa, roseusque san- guis copiosissime pro me effusus, unica meorum vul- nerum est medicina. Utinam ejus virtutem in praesenti experiar, et cum hora mor- tis meae advenerit , eodem immortalitatis pharmaco re- fici merear! Est enim hoc pharmacum, quod redimit AB INTERITU VITAM MEAM.

Ps. 102.

IV. MODUS

PIE COMMUNICANDI.

Christum spinis corona- tum considera ut sponsum, qui sponsavit te sibi in sem- piternum. Os. 2. 19. Tu il- lum vicissim ama, ut Sponsa, tuaque coelestium volupta- tum desideria ab eo postula expleri.

oratio.

Quis ego sum, o Jesu! propter me spineo diade- mate redimite, qui de me dignatus es dicere : In cha- ritate perpetua dilexi te : sponsabo te mihi in miseri- cordia, et in miserationibus?

ANTE COMMUNIONEM.

Quo majore potuisses me ho- nore et amore prosequi? Lae- tare et exulta, anima mea, quia speciosus forma prae filiis hominum in thalamum te suum extulit, tecumque aeterno amoris vinculo vult conjungi. Et nunc quid tibi jvis in via iEgypti, ut bibas aam turbidam, fodiasque i cisternas fallacium vo- luptatum? Quin ad illum amore flagrans accurris, qui sponsus tuus esse dignatur, et qui TORRENTE VOLUPTATIS SUiE POTABIT TE ? Ps. 35.

V. MODUS

PIE COMMUNICANDI.

Christum crucem baju- lantem considera ut ducem, omnibus inclamantem: Con- fidite , ego vici mundum. Joan. 16. ult. Tu ut timidus pugil ad hunc accede; et roga , ut te , dum a mundo , carne et diabolo oppugnaris , dignetur regere et confor- tare.

ORATIO.

0 Dux fortissime! o victor gloriosissime, Christe Jesu ! qui potentissimo crucis li- gno mundum, carnem, et diabolum superasti. Quo- modo ego pavidus et imbe- cillis contra tam potentes inimicos subsistam, nisi tu me adjuves? Blanditur caro, educit mundus , impellit

75

diabolus: sine tua ope, mi Jesu, de salute mea actum est. Proinde ad te, in sanctis- simo boc Sacramento, con- fugio : tu rege, defende , et conforta me : sequar te QUOCUMQUE IERIS. LuC 9. 57.

YI. MODUS

PIE COMMUNICANDI.

Christum crucifixum con- sidera ut VICTIMAM propi- tiatoriam pro peccatis nos- tris. 1 Joan.2.2.Tu teut ho- stiam eidem adjunge , eam - que ut recipere dignetur , supplex ora.

ORATIO.

O Christe Jesu! qui pro nobis in cruce perfectissi- mum Patri tuo factus es holocaustum, et propitiatio pro peccatis nostris : en ego metecum in sanctissimo hoc Altaris Sacramento conjun- ctum, Patri tuo, quem et meum fecisti , in hostiam offero. Fac ut tecum susci- piar IN ODOREM SUAVITATIS. Ezech. 20. 41.

VII. MODUS

PIE COMMUNICANDI.

Christum in funere etse- pulchro considerautwvwEK, in quo abscondita est vita nostra. Coi. 3. 3. Tu roga , ut postquam in pulvere dor- mieris , te resuscitet, et sal- vum faciat*

76

PRECES

ORATIO.

Scio , quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : et rursum circumda- tor pelle mea, et in carne mea videbo te, Deum meum , quem nunc sub speciebus panis et vini absconditum sumere intendo. Funus tuum et sepulchrum, o Jesu ! mihi viam hanc ad immortalita- tem aperuit, quando yeniam

ET APPAREBO ANTE FACIEM DEI? Ps.41.

J am ad Sacramentum ac- cessurus,in comitatum tuum

invita B. Virginem , Ange- lum tutelarem,S.Josephum , aliosque sanctos Patronos tuos, in hunc vel similem modum :

ORATIO

In accessu ad S. Commu- nionem.

Adeste, o beatissima Vir- go! una cum conjuge tuo S. Josepho, tuque, o Angele Custos, et vos prae ceteris mihr dilecti Patroni NN.,